Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/125

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Wi’-' :‘Y’ *}■ % ‘ ■ [•’^■■v/* 1 «O î«  - "ï-’-'-.’^ 1 ■ ..î * .* ’ W ll^‘ : v> ,,T> " ..f/-- !i% -■ 8 PEÎRI, VALLIUM SÀRNAÏI MONACHI,

r1906.

» venisti. » Ad bwcSwictus : « Et si ego in spiritu ffd» »eni, tu venisti in spiritu A » Anticbristi. » Peractis Igitur ibi ©cto diebos, exeüntes à castro venerabiles viros prosecutus est populus per leugam fermé unam. Illi autem, recto itinere procedentes, Biterrensem aggressi sunt ivitatero, ubi per dies xv disputantes et praedicant», confirmabant in fide paucos qui ibi erant catholicos, h*reticos confundebant. Venerabilis autem episcopus Oxomensis et frater RadulfuS consuluerunt fratri Petro «le Castronovo ut ad tempus ab eis recederet : timebant siquidem ne occidei etur frater Petrus eo quod ipsum odio haberent haeretici supra omnes. Recessit igitur frater Petrus ab episcopo et fratre Radulfo tempore aliquanto. Ipsi autem, à Biterris egressi, Carcassonam gressu prospero devenerunt : ubi per octo dies morantes, praedicationi et disputationibus insistebant. Contigit tempore illo propé Carcassonam miraculum quod prasteriri non debet. Metebant haeretici segetes suas, in die Nativitatis sancti Joannis-Baptistæ ipsum enim nonpropbetam, sed mali- B gnissiinum esse dicebant. Dum igitur meterent , aspiciens unus ex eis manum suam, vidit manipulum suum sanguinolentum : quod videns, putavit quod incidisset sibi manum ; sed , inveniens eam sanam, exclamavit sociis. Quid ultra ? Aspicientes singuli manipulos quos tenebant, invenerunt eos sanguinolentos, manibus conservatis illaesis. Venerabilis autém abbas Vallium Guido tunc erat in illa terra, qui manipulum singuinolentum vidit, et ipse mihi hoc narravit. Quia verô longum esset enarrare per ordinem quomodo viri apostolici, scibcet praedicatores nostri, circuibant per castra, evangelizantes et disputantes ubique ; his omissis, ad præcipua veniamus. Quodam die convenerunt omnes haeresiarchae apud quodnuéai. dam castrum in Carcassonensi dioecesi, quod dicitur Monsregalis *, disputaturi unanimiter adversus viros saepius memoratos. Ad hanc disputationem rediit frater Pefnig.de Castronovo, qui, sicut paul«> antè diximus, à sociis suis discesserat apud C Biterrim ; disputantibus autem dati fuerunt judices de ipsis credentibus haereticorum. Protelata autem fuit disputatio per xv dies, et redacta fuerunt in scriptum hinc inde proposita, et tradita judicibus, ut diffinitivam sententiam promulgarent. Videntes autem ipsi judices haereticos suos manifestissime superatos, noluerunt dare sententiam ; sed et scripta quae à nostris acceperaht, ne venirent in puhlicum, noluerunt reddere, séd tradiderunt haereticis,

i rfe c :av His peractis, recessit frater Petrus de Castronovo à sociis suis, et ivit in Proin °To- v*nc'am> et laboravit ut componeret nobiles Provinciae, hac nutem intentione , ut Comite auxilio eorum qui pacem juraverant, posset haereticos de Narbonensi provincia exstirpare. Seri Comes Tolosanus, Raimundus nomine, inimicus pacis , noluit acquiescere dictae paci, donec, tam per guerres quas movebant ei nobiles Provinciae , mediante industrià viri Dei, quàm per excommunicationem ab eodem in D ipsum Comitem promulgatam, jurare compulsus est pacem illam. Sed qui fidem negaverat et erat infideli deterior, nunquam deferens juramento, juravit pluries, pluries perjuravit : quem vir sanctissimus frater Petrus magna animi virtute corripuit, tyrannum intrepidus aggrediens, eique in facie resistens, quia reprehensibilis, immodamnabilis erat valdè, confundebatque eum vir magnae constantiæ, vir conscienti» illibatae, adeo ut exprobraret ei quôd fallax erat per omnia et perjurus, et verè sic erat. ^

To- IV. Quia ergo apportunitas se ingessit, hic de incredulitate ipsius Comitis aliquid breviter explicemus. Primo dicendum quod quasi à primis cunabulis semper haereticos dilexit et fovit, et eos in terra sua habens, quibuscumque modis potuit, honoravit. Usquediodie etiam, sicut asseritur, ubicumque pergit, haere- E ticos sub eommumi habitu secum ducit, ut, si ipsum mori contigerit, inter manus ipsorum moriatur : credel»at enim absque omni poenitentia, quantumcumque peccator fuerit,, se salvandum, si in ipso mortis articulo impositionem mafluum eorum potuisset adipisci. Faciebat etiam deferri novum Testamentum , ut, si neeesse esset, impositionem manuum cum libro reciperet ab haereticis. Vetus siquidem Testamentum detestantur haeretici ; dicuntque Deum illum qui veterem legem instituit, malum essé, vocantes eum traditorem propter spotiationem Ægypti, homicidam propter diluvium et subversionem Ægyptiorum. Dicunt etiam Moysem, Josue, David, illius mali Dei fuisse ruptarios et ministros. Dixit sæpedictus Comes quodam die haereticis, sicut pro certo scimus, quôd volebat facere nutriri filium operam

et

mores

euntur.