Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/151

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

34

PETRI, VALLIUM SARNAtJ MONACHI,

Indicitur con¬

cilium apud

Sanctum-dLg»-

dium.

’ mente jutio

42JD.

Termnrutn

  • eastn Simon ob¬

sidionem ag g re¬

ddar.

Cisterciensi super admittenda purgatione Comit» Toiosani. Magister verô Tbe- A disius, utpote circumspectus et providus, de negotio Dei valdè sollicitus, ad hoc omnimodis aspirabat ut posset de jure repellere ab indicenda ei purgatione Comitem memoratum ; videhateoim quod, si admitteret eum ad purgationem, et ipse per aliquas fabitates et dolos posset se purgare, destrueretur ecclesia in partibus illis, periret fides et devotio christiana. Dum igitur super bis omnibus sollicitus esset et secum tractaret, aperuit Dominus viam, modum insinuans quo posset negare purgationem Comiti sæpedicto. Habuit recursum ad literas domini Papae, in (fuibus suinmus Pontifex inter alia dicebat : < Volumus ut Comes Tolosanus » intérim impleat mandata nostra. » Multa quippe mandata facta fuerant Comiti Tolosano, utpote de expulsione haereticorum de terra sua, de dimittendis novis pedagiis, et plura alia qu» omnia adimplere contempsit. Igitur magister Thedisius cuin socio suo, episcopo scilicet Regiensi, ne viderentur gravare vel injuriari B Comiti Tolosano , pnrfixerunt ipsi Comiti diem admittendae purgationis ipsius apud villam Sancti-Ægidii.

Igitur, convocatis in villa Sancti-Ægidii,ab episcopo Regiensi et magistro Thedisio, archiepi.seopis et episcopis, et aliis pluribus ecclesiarum praelatis, Comes‘etiam affuit Tolosanus, conaturus si posset quoquomodo purgare se de morte legati et crimine hæreseos. Magister verô Thedisius de consUio praelatorum dixit Comiti quôd non admitteretur purgatio ipsius, eo quôd, juxta mandatum summi Pontificis, eorum quae sibi mandata fuerant et quae se impleturum multoties juraverat, nihil implesset. Dicebat siquidem magister, quod verisimile erat, immô manifestissimum, quôd Contes, qui quaedam juramenta non tenuerat de mandatis levioribus jadimplendis, super purgatione sua de tam enormibus criminibus, utpote morte -legati ac crimine hæreseos, facillime , immô libentissime, per se et suos com- C pliees pejeraret ; ideôque ipsuin Comitem nullo modo admittendum esse dicebat ad purgationem super tantis ernninibus, nisi priiis mandata implevisset levia. Quod audiens Comes Tolosanus, e* innata sibi nequitia coepit flere. Magister verô, sciens quôd lacrymæ illae non erant lacrymae devotionis et poenitentiae, sed nequitiae et doloris, dixit Comiti : » In diluvio aquarum multarum ad Deum non » approximabis. » Statini communi consilio et assensu praelatorum, propter multas et multum rationabiles causas, iterum exconununicatus fuit in eo kx-o Comes nequissimus Tolosanus, et omnes fautores et adjutores ejusdem a Nec silendum quôd, antequam omnia ista fierent, in praeterita liyeme decesserat apud Monteinpessulautim magister Milo apostoiicae sedis legatus. Jam ad narrationis nostrae seriem revertamur.

( Jipto igitur castro Minerbae circa festum B. Mariae Magdalenae. * venit ad Co- > initem nostrum quidam mites dominus cujusdam castri qui vocabatur Yentalo, et so et suum castrum reddidit Comiti. Comes autem , quia per castrum illud multa mala evenerant christianis, ad ipsum iter dirigens, turrim ipsius funditus evertit. Audiens dominus Montis-regalis Aimericus et homines ipsius castri quôd capta esset Minerba, timentes sibi, miserunt ad Comitem rogantes de pace in hunc modum. Promisit idem Aimericus quôd traderet Comiti castrum Montis-regalis, dummodo Comes daret ei aliam terram competentem planam et immunitam : quod Comes annuens, sicut postulaverat fecit ei ; sed ipse postrnodum, utpote pessimus traditor, fracto foedere, recedens à dicto Couiite, crucis hostibus se conjunxit. L. Ipso tempore supervenit à Francia nobilis quidam Guillelmus nomine de Caius (b) cruce-signatus , et quidam alii peregrini ; nunciatur etiam Comiti E ingentem Britonum multitudinem advenire. Habito igitur Comes cum suis consilio, confidens de Dei adjutorio, direxit aciem ad obsidendum castrum Termarum. Dum autem iret Comes ad castrum illud, milites qui trant Carcassonæ, extraxerunt machinas que erant in civitate, et portari fecerunt eas extra civitatem, ut (a> Ge&u eo in ooocilio» menae Septembri (2(0

celebrato , l’ap» Innocentio lignificanl , qtti ei pnesederunt, llugo Regiensis episcopus et magister Thtsiisiua, inter epistolas fnnocentii, lib. XVI, cpiftt. 39. pag. 702 . sed ibi eieommunicatum fuisse Comitem Tolosanum non dicitur.

(à) GuiUdtmus de JCaio vel de Keuy , testis

occurrit in literis fialduioi VI , Flaodri* et Hannon iae Comitis , quibus ille , (anr>o 4196 , foedus icit cum Jonmte Uortlooia Comite , fratre Ri-

ehardi Augliæ Regis, torno nostro XVIII, p. 549, n. Ejus quoque meminit Gilbcr^us Monterais ,

ibidem, pag. 376, eumque dicit Hanuonicnsis comi* Util* parem.