Page:Busch - Découvertes d’un bibliophile.djvu/17

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

malum publicum, vel grave scandalum, aut denique damnum proximi, vel nullum horum sequitur. Si primum, pœnitens admonendus est de suo errore ; nam etsi monitio respecta ipsius NON PROFECTURA SIT, imò ipse, EA NON OBSTANTE, in peccato sit PERSEVERATURUS, hoc tamen malum privatum meritò permittitur, ut salvetur reverentia sacramento debita, utilitas publicaet jus proximi, qui ex æquo postulat, ut alter moneatur de errore, qui ipsi injuriosus est. Si verò secundum, dedoceri non debet pœnitens, quia nemo tenetur ad actum prorsùs inutilem, multò minus ad nocivum, qualis tunc foret admonitio confessarii. SED HÆC SUBDISTINCTIO NOBIS NON PROBATUR ; quomodo enim salvanda sit reverentia sacramento debita, utilitas publica, etc., si admonitio NUNQUAM PROFECTURA SIT, non videmus ; igitur etiam IN TALI CASU ADMONITIONEM OMITTENDAM esse censemus. A fortiori bonæ fidei relinquendus est pœnitens, si jure metuatur, ne ex monitione scandala, aliave gravia mala proveniant ; licite enim permittitur malum minus, ad impediendum malum majus. Si admonitio, quæ hic et nunc dari non potest, ob rationes dilatas, prævidetur tempore subsequenti profectura, in illud tempus differri debet. »