Page:Coudriet, Chatelet - Histoire de Jonvelle et de ses environs, 1864.djvu/531

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

fuerit, et quodcumque uxor Odonis de Domino-Petrà et filius suus Odo in eisdem locis videbantur habere, liberé sine omni servitio teneatis.

Illud etiam confirmamus quod Guido de Juncivillà per manus nostras prenominate Ecclesie concessit, et laudamus videlicet quodcumque prescripti milites in prefatis locis vobis donaverunt, vel donaturi, vel concessuri sunt.

Donum et quod à Guillelmo de Pesmes, et uxore suâ, et à conjuge Odonis de Dona-Petrâ et filio ejus Odone, in presentiâ nostrâ factum est, similiter confirmamus. Scilicet si quid in potestate de Bugiaco colueritis vel edificaveritis, liberé possideatis, et ad omnia animalia vestra pascenda in eâdem potestate liberi et quietè usumfructum absque ullo servitio habeatis in pratis, silvis aquis, aquarumque decursibus, et in nemore quantum ad usus vestros et vestra edificia necessarium fuerit.

Hæc et alla quecumque, Deo auctore, acquisivit Ecclesia vestra, nostre auctoritatis privilégio, vobis perpetuis temporibus in pace tenenda corroboramus, anno gratie millesimo centesimo vigesimo septimo.

(Cartulaire de Cherlieu, à la bibliothèque impériale.)


Vers 1140. Charte concernant le combat judiciaire entre Louis de Jussey et Olivier de Jonvelle.

Judicio et justifiâ Reginaldis, Burgundionum comitis, actum et decretum est ut ex tempore quo inter Lodovicum et Oliverium apud Juncivillam duellum peractum est, ecclesiæ Faverniacensi et ecclesiæ Sancti Marcelli rapinæ et exactiones per Heinricum et per eosdem principes atque ipsorum coadjutores factæ à Domino Guidone de Juncivillâ principe, nisi habeat qui rationabilitèr expediat, restituantur ; ità ut ablata utriusque ecclesiæ pecunia modis omnibus reddatur et pax eisdem ecclesiis usque ad rectam consuetudinem conservetur.

Sententiam autem ab ipso comite et ipsius curiâ Guido princeps judicialitèr suscepit et per pluvinæ sacramentum confirmavit, ut ex judicio comitis irrationabilitèr non declinet, neçue, si ejus præeceptum