Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, IV.djvu/471

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

u.74-75- CDXLII. — Juillet 1646. 457

» Solis materia versus Eclipticam, quam versus polos, vti dicitur artic. 84. » Vitra enim motus mille toti Solis corpori communes praeualet circulari » celeritate Ecliptica. Sed vbi est motus violentior, ibi etiam est excussio » continua fortior, secundum leges naturae et motûs; nascentes ergo ma- » culae in Ecliptica deberent ab illa recedere et excuti versus polos; adde » quod etiam materia primi elementi, globuli secundi, et aether contiguus » Solis corpori, citiori adhuc motu rapiuntur versus Eclipticam, quam » versus polos. »

« Si autem accidat aliquas maculas nasci versus polos, ab illis nullo modo » recedere deberent propter motum in Ecliptica vclocissimum, aditum » versus suas partes arcentcm, et talem recessum illis prohibentem. »

a Et hoc modo Sol et alia sidéra maculis deberent tegi versus polos, » non autem versus partes Ecliptica;. Contrarium tamen apparet in ma- » culis nostri Solis. »

« Hocque adhuc exemplo hic allato confirmatur : videmus enim in » liquoribus bullientibus spumam ad ebullitionem excuti, et vbi liquor » minus mouetur et bullit, spumam pelli : eodemque modo materia Solis » ebulliens in Ecliptica spumam et maculas in partes minus motas et bul- » lientes deberet pellere. »

« Responsio. »

« Non video cur velit Vir Clarissimus polos tegi materia macularum; k cum enim istae minutiae, ex quibus macula; componuntur, ab Eclipticis » aliorum vorticum ferantur motu recto, sunt satis agitatae,cum deueniunt » ad Solem, et eius corpus ingrediuntur per polos, vt non haereant in » polis, sed transeant vsque ad certam distantiam, priusquam istam agi- » tationem amittant, quam forte non amitterent nisi permiscerentur cum » materia Solis, quae cum sit magis agitata et ad motum apta, eas expellit » versus circumferentiam : hoc est potius versus Eclipticam quam versus »■ polos, quia noua materia, quae similiter ingreditur Solem, maculas illas » versus Eclipticam propellit, quod confirmatur toto articulo 96. Nec » refert quod motus in Ecliptica sit velocior ; manifestum est enim, quod » macularum materia minus impedit agitationem materiae Solaris, cum » sunt in exteriori superficie, quam cum sunt intra, et ideo materia recens » Solem ingressa, quia est minus defaecata et ad motum ineptior, subito » versus superiora reijcitur. »

« [Instantia. • « Ad libitum iudicet et plaudat lector. »

« Obseruatio Domini C* ad obiectionem contra art. g5 part. 3. » « In eo conueniunt autor et obiectans, quod materia macularum Solis

a. L'exemplaire de l'Institut complète le nom : Clerselier.

Correspondance. IV. - 58

�� �