Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, IV.djvu/478

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

464

��Correspondance. 11, s 7 -88.

��t Responsio. »

« Est autem sollicitus de Cometae motu, quia illum putat extraordina- » rium, cum sit regularis et ordinarius, et talis vt, si omnium vorticum » dispositio ab humano ingenio cap posset, Cometae possent praedici » aeque ac Luna» Eclipses. »

« Art. i4<) part. 3 Princip. »

« Si deferatur Luna à materia cœli terram ambiente, et propter suam » molem minorem terra sit motûs celerioris capax, non apparet ratio cur » Luna existens in A non continuet cursum suum vsque ad terram, et » ipsam non percutiat ; et, quando peruenit ad C, cur non debeat à terra » multum recedere, pergendo scilicet versus Z. Nullus enirp est modus a concipiendi quo pacto contra motum cœlestis materiae, quae celerius » quam terra et Luna mouetur (vt dicitur in fine pag. 219 1 ), et quae » Lunam versus illud Z defert, possit ipsa Luna in contrarias partes re- » uerti ; nempe ab illo C, per D, ad A; duobus enim motibus contrarijs » eodem tempore et in oppositas partes directis moueretur, ijsdem plane » similibus, qui ab Astronomis Solem et astra moueri volentibus effin- » guntur, et cum ratione reiectis ab alijs terrse motum tribuentibus. »

« Deinde art. 1 53 dicitur, materiam cœli lentius ferri inter C et A, >• quam inter B et D ; quod tamcn mihi videtur repugnare praescriptae » legi omnibus vorticibus communi b : quo enim materia vicinior est S, » id est Soli vel alteri sideri, eo velocius fertur mouendo ; et secundum » hanc | regulam materia, quae est versus D, velocius ferri débet, quam » illa quae est in A et C ; et haec citius quam altéra, quae est in B ; quia à » Sole vsque ad Saturnum minuitur motûs velocitas ; haecque difficultas » maior erit, si Luna et terra, à materia cœlesti vorticis Solis omni ex i> parte circumdatae, mouentur. Nec mihi satis constat an secundum Do- « minum Descartes ita ambae moueantur et circumdentur; an vero etiam » nunc sint adhuc inuolutae à materia illa cœlesti, quam habebant, ante- » quam abriperentur à Solis vortice ? »

« Responsio'. »

« Ratio quae impedit ne Luna, cum est vicina terra-, ita prope accédât >> ad eam, vt ipsam tangat, est materia cœlestis, quae, cum Luna accedit » ad A, tantum dat ipsi agitationis, vt recédât à terra et peculiarem vorti- <> cem formet. Ratio autem cur non longius recédât versus Z, quando est » ad C, est, quod in illo vortice facilius mouetur, quam extra, quoniam

a. Art. 49 part. 4.

b. Art. 84 et 148 part. ?.

c. « Réponse de M r Picot. » (Inst.)

�� �