Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/165

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DXIV. — i6 Avril 1648. 151

loquitur ', si dicat potentissimum et malignum, quia summa potentia et malignitas simul consistere non possunt, et ideo dicit, si fas est dicere.

P, 20^ : is qui me creapit,,.

Sed, an Deus, nescio. Annon potius genius ille, qui me deludit, meetiam creavit^? Sed hœc nondum hîc cognovi, et de iis confuse solùm loquor.

P. 25 : tum qiiid ea sit. . .

Examinavit hoc in praecedentibus, cùm examinaret omnia illa attributa cerje et accidentia, quœ ab eâ modo tolli, et alia in eorum locum substitui videbat.

P. 42 1 : neque enim ahstraxi. . .

[0]. — Sed videtur id fecisse, cùm in ipsâ Meditatione doceret illa accidentia a cerâ separari, et sic ipsum corpus seu substantiam cerœ remanere.

ft. — Non tamen fecit ; nam quamvis concesserit et dixerit haec accidentia a cerâ tolli, ut quod dura, frigida et similia*, dixit et ani- madvertit semper alia in eorum locum succedere, adeo ut cera nunquam absque accidentibus sit, et sic illam nunquam abstraxit ab accidentibus.

P. 2S4 : adœquat infinitavi Dei potestatem.. .

[0]. — Sed quid hoc opus, cùm Deus illam sua sponte in crea- turis limitaverit, sic ut infinitam adœquare opus non habeamus ?

R. — Hoc nescimus, E. g., sumamus triangulum, rem, ut videtur, simplicissimam, et quam facillime adœquare posse videremur; sed nihilominus illum adaequare non possumus. Etiam si enim nos omnia quœ possumus concipere attributa in illo demonstremus, nihilominus vel post mille annos alius mathematicus in illo plures

I. Plutôt loquatur ? — 2. MS. : ille, qui me deludit, qui me etiam

P. 21. En réalité, p. 20, avant- crea'vïx. Texte qui paraît altéré par

dernière ligne. — 3. MS. : Sed an le copiste. — 4. et similia] abré-

Deus? non, nescio, potius genius viation (MS.)

�� �