Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/185

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DXIV. — i6 Avril 1648. 171

solùm animalis functiones explicare vellet, vidit se id facere vix posse sine eo quod animalis conformationem ab ovo explicare necesse haberet, quam ex suis principiis ita sequi advertit, ut ra- tioneni cur oculus, nasus, cerebrum, etc., essent, dare posset; et plane perspexit naturam rerunr ex suis principiis ita constitutam esse, ut aliter non posset. Qufe omnia quia persequi tam fuse nolebat, ideo illum tractatum scribere supersedit. Fatetur autem se illas cogitationes paucas quas de mundo habuit summâ cum voluptate reminisci, maximique œstimare, nec cum uUis aliis alte- rius materiœ commutare velle.

Art. 5o : gtiia qito minima . . .

Hoc mathematicum est. Débet autem intelligi de corporibus eamdem figuram habentibus, ut si ambo sint spherica, et similia; aliàs enim comparatio non valet. Vid. p. 160".

Art. 5o : dividuntur vero secundum molem...

Non débet excludi superficies, cùm moles absque eà non sit, ut nec illa absque rtiole; sed hîc solùm ratio formalis uniuscujusque

Art, 53 : pro tertio...

Tertium hoc auctor pro cœlo empyreo habet, statuitque respecta secundi, multo magis nostri, esse immensum. Quod autem nos nostrum cœlum et nosiram terram tam magna concipiamus et omnia continentem ', ortum est ex prœjudiciis : spectamus enim eam ut omnium tînem, et non cogitamus œque illum esse planetam. quique similiter moveatur ac Mars, Saturnus, etc., qua> corpora tanti non facimus. Ante autem mundi hujus et spatii creationem nihil erat, nec spatium erat, nec quicquam, et tamen Deus im- mensus et omniprœsens, sque ac jam est, eràt ; erat enim in sese ; postquam autem creaturam creavit, non potuit non ei priB- sens esse.

a. Lire minora, comme dans le texte des Principia.

b. Voir tin de l'art. 122 et commencement de l'art. 123, IIIe partie des Principes.

c. Le texte parait corrompu.

d. Lire illam.