Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/235

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

11,29-30. DXXV. — 29 Juillet 1648. 221

ila primas & fimplices infantum cogitationes (cùm fen- tiunt dolorem ex eo quôd aliquis flatus eorum intef- tina diftendat, vel voluptatem ex eo quôd dulci fan- guine alantur) direéîas voco, non reflexas; cùm autem

5 adultus aliquid fentit, fimulque percipit fe prius idem non fenfiffe, hanc fecundam perceptionem reflexionem appello, atque ad intelledum folum refero, quamuis fenfationi adeo coniunda fit, vt fimul fiant, & ab in- uicem diftingui non videantur.

'o \). Ambiguitatem vocis cogitatio tollere conatus fum in articulo 6^ & 64 primae partis Principiorum. Vt enim extenfio, quae conftituit naturam corporis, multùm difFert à varijs figuris fiue extenfionis modis, quos induit ; ita cogitatio, fiue natura cogitans, in quâ

i5 puto mentis humanse eflentiam confiftere, longe aliud eli, quàm hic vel ille adus cogitandi, habetque mens à feipfâ quôd hos vel illos adus cogitandi eliciat, non autem quôd fit res cogitans, vt flammaetiam habet à feipfâ, tanquam à caufa efficiente, quôd fe verfus hanc

20 vel illam partem extendat, non autem quôd fit res extenfa. Per cogitationem igitur non intelligo vniuer- fale quid, omnes cogitandi modos comprehendens, fed naturam particularem, quae recipit omnes illos modos, vt etiam extenfio eft natura, quse recipit

25 omnes figuras.

4. Aliud eft effe confcios noftrarum cogitationum, eo tempore quo cogitamus, & aliud earum poftea re- cordari; fie nihil in fomnijs cogitamus, quin eo ipfo moment© fimus cogitationis noftrae confcij, quamuis

3o ftatim eius vt plurimiim obliuifcamur. Verum autem eft, nos non elfe confcios illius modi, quo mens

�� �