Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/531

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

îoa-a<>4. Ad G. Voetium. i } 3

clare agnofcant audaciam iftam tuam necefîario effe coërcendam. Nihil enim magis aperte ad civilem dif- cordiam tendere poteft, quàm fi quis unius urbis au- thoritate munitus faftum alterius urbis, &quidem non 5 qualecunque, fed ad bonum reipublicse fufceptum, publico fcripto condemnet, ac non tam rationibus reprehendat, quàm conviciis infequatur.

JEgve forfan fers haec à me fcribi ; fed quid facerem ? Agitur hîc de communi harum regionum, quas ego

10 non minus quàm tu à multis annis inhabito, falute ac pace. Neque hîc ullo modo quaeftio efl de rei quam reprehendifti aequitate. Non opus | efl expe&are ul- lam fynodum, quae determinet an liceat veftris focie- tatem aliquam cum Romano-Catholicis inire, quae à

i5 B. Virgine denominetur, & in quâ nihil fiât à religione veftrâ alienum (quâ in re puto magnam inventum iri difficultatem). Sed quseritur hîc tantùm an liceat unius urbis theologo, ex propriâ authoritate, aliam urbem condemnare, ac quantum in fe eft, infamare ; atque

20 an putandum fit ejus dominos, pro eâ quâ pollent aequitate ac prudentiâ, in illum non effe animadver- furos. Praefertim cùm jam experti fint te efle tam per- vicacem, ut nifi mature coërcearis, facile ad intole- randam audaciam fis perventurus ; & nihil aliud poffit

a 5 expedari, fi tibi hac vice parcatur, quàm quôd forte in pofterum, non melior fadus, fed cautior, abftinebis quidem ab urbi|bus nominandis, fed intérim, mcthodo tibi, ut jaclas, ujîtatd a , fa&aeorum quos voles infamare

7 Non à la ligne (/" édit.). a. Voir ci-avant, p. io3, 1. 8-9.

�� �