Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/562

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

164 EPISTOLA 233-23 4.

dictatis Regii, non quidem ullis rationibus, fed ineptissimiis garritibus impugnatis. Qui garritus profecto non minus ad quaevis mea scripta referri potuissent ; sed quia dictata Regii non édita sunt in lucem, sperastis hoc pacto minus facile atque a paucioribus detectum 5 iri, quam incredibili cum ignorantii malignitas vestra sit conjuncta.

Quia vero jam supra, in 3 & 5 parte hujus epistolae a, duas primas sectiones vestri libri satis superque discussi, non opus est quicquam amplius de ipsis dicam 10. Nec sane etiam de reliquis ; satis enim scio neminem ullius ingenii ea esse lecturum, qui non plane contemnat, atque impudentissimas & ineptissimas calumnias esse cognoscat. Sed tamen, ne quid omittam quod videri possit ad me pertinere, percurram adhuc 15 reliquas duas sectiones.

In tertiâ, post ridiculam aequivocationem circa nomen Theologiae b, incipitis videri velle aliquid particu 16 Non à la ligne (/" édit.).

a. Ci-avant, p. 35 et 55.

b. Cette Sectio tertia se divise ainsi :

Cap. I : Expenditur argumentum Cartesii contra Scepticos. Pag. 172.

Cap. II : Examinatur primum Cartesii argumentum contra Atheos. Pag. 177.

Cap. III : Expenduntur reliqua Cartesii argumenta contra Atheos. Pag. i85.

Cap. IV : Quam feliciter Cartesius probet mentem a corpore distinctam esse. Pag. 189.

Cap. V : Breviter examinantur principia constitutiva rerum naturalium excogitata in Cartesianorum cerebro. Pag. 196.

Cap. VI : Quid existimandum sit de particulis insensibilibus Cartesianorum & materia sensibili ex iis conficta. Pag. 212.

Cap. VII : Examinatur Cartesianorum sententia de caloris défini