Page:Henri IV - Lettres Missives - Tome1.djvu/572

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

nostro factum est, ut plerosque principes, præsertim longo itineris intervallo dissitos, neque per legatos, neque per literas salutaverimus. Inter eos porro Serenitatem vestram extitisse eo magis dolemus, quod singularem ipsius virtutem, eruditionem, magnanimitatem et heroicos ingenii corporisque dotes, præsertim vero pietatem, et eximium Religionis studium prædicant, quicunque istinc ad nos quotidie commigrare solent. Quamprimum quidem, compositis bellorum nostrorum fluctibus et restituta pace, aliquid nobis otii contigit, decreveramus, anno superiori, in Angliam et Scotiam navigare, atque inde lustratis oræ Belgicæ finibus, Daniam et petere, iisque peragratis, ad Serenitatem vestram contendere ; partim ut tot piorum et præstantium regum et principum qui religionem puram amplectuntur, jucundissima consuetudine frueremur, et cum iis firmam et perpetuam amicitiam nodis Gordianis necteremus, partim etiam ut de synodo Ecclesiarum totius Europæ convocanda ad componendas nostras in capitibus Fidei dissentiones, et de fœdere adversus Antichristum Romanum[1] coeundo cum ipsis ageremus.

Verum cum in stabilienda pace nostra Gallica, multæ, ut fit,

  1. Il est peu nécessaire de dire que, dans ce style de l’ascétisme protestant, l’Antechrist de Rome désignait le pape.