Page:Henri IV - Lettres Missives - Tome1.djvu/579

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

rerum vestrarum statum et Ecclesiarum quæ sunt in ditionibus vestris tranquillitatem, simul etiam ut nostris verbis Celsitudinem vestram rogaret, ut consilium nobis impertiri dignetur in rebus dubiis, maxime vero qua ratione et via judicat Celsitudinem vestram in Ecclesiis nostris providere posse ut, a bellis civilibus immunes, tranquille et pacate sub potentissimi principis, Regis Galliarum, imperio vitam christianis dignam possint degere ; postremo ut rogaremus vestram Celsitudinem, quantum auctoritate et consilio potest (potest autem plurimum), tantum apud Regem Christianissimum literis suis satagat, ut regius ejus animus jam dudum ad pacem fovendam propensissimus in tam sancto et Reipublicæ christianæ necessario proposito magis ac magis confirmetur.

Quoniam autem eorum interest multoque magis principum qui repurgatam a superstitionibus religionem sectantur, ut quo arctioribus, religionis scilicet, vinculis sunt obligati, eo major inter eos sit amicitiæ necessitudo et benevolentiæ nexus, quem ea quæ concilianda restat inter nostros dissensio opinionum abrumpere non debet, cum in præcipuis doctrinæ articulis conveniat, communesque habeamus adversarios, qui æque nos omnes hostili odio persequantur ; hoc etiam a Celsitudine vestra petimus, ut pro sua auctoritate qua apud reliquos ordines Imperii pollet, proque excellenti sua prudentia, hoc conari velit ut omnibus vestigiis quæratur, et, si fieri possit, stabiliatur concordia et unanimus in doctrina consensus, in quo solo positum est, adversus hostium qui Pontifici Romano serviunt, insidias et conatus, tutum et salutare præsidium. Vestram autem Celsitudinem existimavimus diligentius esse interpellandam, cum propter suam inter reliquos principes imminentem, et veluti e speculo constitutam auctoritatem, tum vero quoniam non dubitamus quin ille princeps in quibus ditionibus, veluti in fœcundo fundo, primum radices egit pura religio, ad ea quæ ad Dei gloriam et Ecclesiarum incolumitatem spectarent, omnem sponte navaturus esset operam, summamque adhibiturus esset diligentiam, ut exemplar cæteris principibus veri pastoris præbiturus.