Page:Langlois - Le couronnement de Louis.djvu/32

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Mais, plusieurs années déjà avant l’érudit hollandais, M. Himly n’avait pas hésité à reconnaître dans le passage cité plus haut de l’Astronome Limousin les traces certaines d’une conspiration, qui aurait eu

    apud Augustum quod olim plures optabant... Mox occupavit eum nostra electio. De cujus nimirum vitae abstinentia et rigore castigationis tunc mihi a quibusdam optimatum, ut persensi, Augusto jubente, suasum est quod non eum ferre possemus neque vitae vestigia imitari. Ad quod ego quasi arridens : « An nescis, heus tu, nos qui sumus ? Numquid caudam pro capite, ut quidam adsolent, monstruose volumus eligere ?... Numquid, quia commeare nequimus, eum praeferre oportet qui post tergum eat, et non potius eum qui praecedat ? » Tum ille paulisper subridens Augusto haec, ut credo, retulit, quibus ita dictis, cuncta quae volui, et ut volui, penitus impetravi ; atque cogente illo, nostris, licet invitus, paruit votis, qui dudum subterfugerat quantisper praelatus.

    Adeodatus. Timeo ne forte qui talem eum oblatrant sentiant de quo proposueras aenigmate loqui clarius praedicari.

    Pascasius. Non invisa dicimus, neque incognita. Idcirco, etsi adumbratur titulus, lineamenta tamen gestorum produnt, uti pictorum mos est qui bene pingere norunt, qui saepe ita vultus exprimunt ut sine litteris et voce loquantur. Sed talibus, quia necdum apposui labra, et condita sub silentio servo, erit, ut credo, illa dies mihi cum liceat ejus aperte dicere facta, et quae potiora sunt de illo manifestius explicare. Interdum vero, sicut mones, ne quid nimis fiat, cautius loqui juvat. » (Pertz., Ibid., II, 537)

    Voici maintenant les vers de Théodulfe :

    Muniunt urbem hanc proceres fideles,
    qui pio Christo sua dedicarunt
    hostis adversi tolerando bella
    corpora casta.
    Hi duces sancti reducesque sunto,
    ut tui, Caesar, foveantque temet,
    horum et obtentu superes duelles
    poscimus omnes.


    (Theod. carmina, xxxvii, 10-11. — Pertz, Mon. Germ., in-4, Poetae lal. aevi Carolini I, 529).