Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/85

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

convinci : multos intra Ecclesiam ipsis haereticis acriores hostes esse ; meluendum esse, ne haeresium ultima sit, si non Atheismus, saltem Naturalismus publicatus et Mabumelanismus, cui parum adniodum dogmatis, nee fere nisi ritus superaddi, ac vel ideo totum pene Orientem occupavit. Huic valde accedere Socinianos, qui nunc per Britanniam et Germaniam interiorem caput erigant, et pene quicquid magnorum ingeniorum est subtiliter oecupent. Cum bis hostibus confligendum nobis esse, quibus ludus est objeeta philosophia sua etiam irridere veterum simplicitatem. Te pene unum me nosse, ex quo Pasch alio excidimus, qui in utroque campo confligere possit, qui eruditione pariter et sapientia, rarissimo connubio, polleat ; documento esse Artem illam cogitandi, libellum magnae profundilatis, cujus quisquis autor sit, ex vestra certe scbola esse. Subjeci : multa mihi in eandem rem cogitata esse, et imprimis de Eucharistia habere, quae ad tanti momenti negotium magnopere pertinere putem. Tum vero illustrissimus Boineburgius, qui meminerat, quae a me aliquot abhinc annis jam de demonstranda mysteriorum fidei, inprimis Eucharistiae possibilitate proposita erant, atque ipsi tunc non mediocriler placuerant, hortari impense coepit, ne hanc occasionem perderem scribendi tibi : curationem literarum in se recepit. Ego ejus auctoritate motus, tuae autem fidei ac virtutis securus, has quas vides, ad te iiteras dedi, quarum prolixitatem ipsa rerum tractandarum natura apud te spero excusabit. Et nunc, si pateris, de studiorum meorum ratione pauIo altius exordiendum est.

Ego inter tot - distractiones vix alteri me argumento veheroentius incubuisse arbitror quantulocunque tractu hujus vitae meae, quam quod me securum redderet de futura, et hanc unam mihi-multo maximam fuise fateor etiam philosophandi causam ; tulisse me vero praemium non contemnendum, quietem mentis, ac profiteri posse, deroonstrata a me nonnulla, quae hactenus aut credebantur tantum, aut etiam, etsi magni momenti, ignorabantur. Videbam, Geometriam seu philosophiam de loco gradum struere ad philosophiam de motu seu corpore, et philosophiam de motu ad scientiam de mente. De motu eio demonstratae sunt a me aliquot propositiones magui momenti, ex quibus nominabo hoc loco duas : primo nuUam esse cohaesionem seu consistentiam quiescentis, contra quam Cartesio visum est, ac proinde quicquid quiescat, quantulocunque motu impelli et dividi posse. Quam propositionem postea longius produxi, et inveni, corpus quiescens nuilum esse, nee a spatio vacuo difierre. Unde consequitur demonstratio Hypotheseos Gopernicanae, multaque alia nova in scientia naturali. Altera