Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/86

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

est, ofnnefn motum in pleno esse circularem homocentricum, nee posse intelligi in mundo motus rectilineos, spiraies, ellipticos, ovales, imo nee circulares diversorum centrorum, nisi admisso vacue. De aliis hoc loco dicere nihil necesse est. Has autem ideo memoro, quia ex äs sequitur aliquid utile praesenti instituto : ex posteriore, corporis essentiam non consistere in extensione, id est magnitudine et figura, quia spatium vacuum a corpore diversum esse necesse est, cum tarnen sit extensum ; ex priore, essentiam corporis potius consistere in motu, cum spatii notio magnitudine et figura, id est extensione, absolvatur. In Geometria demonstravi propositiones quasdam fundamentales, quibus Geometria indivisihilium, id est fons inventionum ac demonstrationum, nititur, nimirum omne punctum esse spatium minus qupvis dato ; esse partes puncti, sed indistantes ; nee proinde Euclidem fall» de partibus extensionis loquentem ; nulla esse indivisibilia, esse tamen inextensa ; esse punctum puncto majus, sed in ratione minore, quam quae exponi potest, seu ad sensibilem quamcunque infinita ; angulum esse quantitatem puncti. Addidi ex phoronomia indivisibilium, quietis ad motum non esse rationem, quae est puncti ad spatium, sed quae nullius ad unum ; conatum ad motum esse ut punctum ad spatium ; posse in eodem corpore plures simul conatus, sed non motus contrarios esse ; unum corporis moU punctum tempore conatus sui nonnunquam, quod dari potest, esse in pluribus locis seu punctis spatii, seu parte spatii se majore ; quod movetur, nunquam in uno loco esse, ne instant ! quidem de tempore infinite ; si corpus conetur in corpus, esse ambo in initio penetrationis seu unionis, seu extrema eorum unum esse ut continuum definit Aristoteles ou ta loata Sv. Hinc ea Corpora omnia solaque cohaerere, quae se premant. Esse quasdam etiam instantes partes seu signa, idque intelligi posse ex motu continue acceierato, qui cum quolibet instanti ac proinde ab initio crescat ; crescere autem apponat prius et posterius, necessario in instanti dato Signum unum alio prius esse, sed sine extensione id est ea signorum distantia, cujus ratio ad quantumcunque tempus sensibile sit major quavis data, seu quae puncti ad liheam. Ex bis porro propositionibus cepi fructum ingentem, non tantum in demonstrandis motus legibus, sed et in docirina de mente. Cum enim sit a me demonstratum, locum verum mentis nostrae esse punctum quoddam seu centrum, ex eo deduxi consequentias quasdam mirabiles de mentis incorruptibilitate, de impossibilitate (piiescendi a cogitando, de impossibilitate obliviscendi, de vera atque intima differentia inter motum et cogitatiouem ; cogi