Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/227

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

214 ik išoiber au Ecibniç.

Xlll.

  • De îšolber au Qeilmiå.

Volupe mihi admodum fuit, ex tuis intelligere, Sereniss. Electorem cogitare de fundanda Scientiarum Societate, imo eam tuis consiliis fundasse. Bonum quidem factum, quod dum plerique Principes sibi gloriosum réputant, opes et suas et civium suorum non opes tantum, sed et vitam in bella, hoc est in perniciem generis humani profundere, exsurgat nonnemo, qui de scientiis et iis quae prodesse hominibus possint, cogitet. Sed ut ab ipso Electore nihil aliud expectandum est, quam ut voluntatem auctoritatemque et forte etiam quidpiam de facultatibus suis in hoc tam utile negotium impendat, ita summopere probo, quod te hujus Societatis elegerit gubernatorem. A te enim, Vir Amplissime, qui animo tuo complexus es quidquid in scientiis laudabile, optime expectari potest ut veras et in posterum profuturas leges et agendi inquirendique modos praescrihas tuisque consiliis Societatem condas in longa usque tempora Beip. literariae summopere profuturam. Ex tuis video, multos jam nomina M Societati dedisse daturosque. Quid ergo ? Omnesne admittentur qui volent ? An vero tua, an primorum Collegii membrorum erit electioî Prius si fiat, metuenda forte erit turba, si posterius, invidia. Corte hoc si sit, cavebis opinor ne obliviscaris D. Fatio, ni novas de te querelas concitare velis. Sed quid nugor haec coram te, de quo mihi persuasissimum est, quicquid constitueris, recte et sapienter constitutum fore, et e re optima Societatis. Quod attinet virium sestimandarum leges, de iis postquam agnovi celeritatem a viribus distinguendam, ita tuis, nisi fallor, principiis convenienter ratiocinatus sum, aut potius tuum ratiocinium hoc modo mihi proposui. Actio procul dubio nihil aliud est, quam exercitium virium certo tempore. Per exercitium virium intelligo, quidquid demum sit, quod ex viribus fluat et ab iisdam producatur, nec tempus advoco, nisi quia de actione déterminanda agitur, quae déterminatio ex viribus solis, utpoto quae per se aeternum perseverarent, non sequitur, sed cum producta virium successive et homogence fiant, optime mensuratur successione homogenea, hoc est tempore. Quae quidem omni actioni communia sunt. Quod si nunc actionem corpoream spectemus, oonsiderandum erit quid sit illud virium