Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/230

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

SJ : Išolber au Qcibnig. 217

Haec mea substantiae notio est, quam optime existimo convenire vulgaribus substantiae, licet obscurioribus définitionibus. Per se enim existet, hoc est, nullum, in quo iusit, subjectum requiret, et accidentibus substabit. Praeter causam efficientem nulla indigebit re ut existat, quae Cartesii adumbratio est.

Non ausim mihi, Vir Amplissime, polliceri, te haec probaturum ; suspicor enim ex iis quae inter nos acta sunt te aliam et abstrusiorem longe substantiae notionem elformare, quam si dederis, ex diiferentia tuae meaeque notionis faliquid mihi, spero, luminis alfulgebit. lnquirendumque porro erit, num ex tua activitas sequatur, et num illa rei de qua agitur accommodari possit. Quamcunque profecto dederis, certus sis me de voce disputaturum nunquam.

ln his dum sum, incidi forte in Iocum, qui continetur »dans les Nouvelles de la Bepubl. des lettres, mois d’Octobre«, ubi D. Bernards, carum auctor, mentione facta opinionis Malbranchianae, quae Deum unicam motus causam facit, haec habet : C’est tout ce qu’on a pu dire de plus raisonnablevjusques icy ; mais il y a bien des gens qui soupçonnent que ce ne soit la couper un nœud qu’on ne peut delier. On dit qu’un des grands Philosophes de ce temps a trouvé une demonstration, pour prouver que les estres creéz ont quelque efficace ; tout le monde doit le solliciter à mettre au jour une découverte si belle et si utile. Non dubito quin de te loquatur. Id certe constat plures esse mecum qui hujus rei demonstrationem avidissime desidèrent.

Denique quod de Bredenburgio quaeris, ea de re cadem ferme accepi quae habet Baylius. Fuit ille Bredenburgius e primariis doctoribus ejus coetus qui Bhenoburgi in vicino huic urbi pago singulis annis ter quaterve convenit, oonfluentibus eo undique ejus sociis. ln hoc coetu duo peculiaria sunt, quod ad sacram Synarim admittant omnes qui Christum profitentur, cujuscunque de cetero sint opinionis, respectu carum controversiamm quae in sectas misère discerpserunt Christianos ; deinde quod unicuique viro concedant loquendi, dicendi, precandi publice, hymnos cantandi libertatem. Inter hos, ut dixi, eminebat Bredenburgius, de quo quae de réfutatione Spinosae et descripta deinde à Bredenburgio demonstratione et cum amicis communicata vera sunt, quae habet Baylius, quae idcirco repetere non est necesse. Ejus autem demonstratio (hoc enim opinor te primario respicere) quatuor continet propositiones, quarum prima ait, dari