Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/231

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

218 ’Dc äolber au flctbmg.

Ens necessario existens ; Sd* omnia istius entis attributa necessario existere ; 3, opérationem sive agitationem aut potius vim activam aut forte melius vim revera et necessario agentem esse attributum istius entis ; denique hujus entis eifecta necessario existere et existere talia qualia sunt. Axiomata, ex quibus haec conficit, sunt : 4. Ex nihilo nihil fieri ; 2. et id quod est sive aliquid nunquam in nihilum abire propter infinitam inter ens et nihil distantiam, ut et 3. in eifecto non plura contineri quam in causa. Ita autem summatim ratiocinatur. Datur aliquid, certum ergo est ex I et 2 axiom. ens reale necessarium esse. Nam si neges, confitearis oportet nihil esse. Hoc enim ente necessario existente negato, pèreunt omnia. Hino 2’1° concludit, attributa hujus entis utpote quae naturam ejus exprimant, necessario existere. 3. Quia ad se in esse aeternum conservandum, maxima quae concipi potest vis agens requiritur, aeque impossibile est Deum sive ens necessario existens non opérari ac non esse. Imo vis haec activa est attributum Dei. Tandem ex 4 et 2“° axiomate sequitur vim necessario agentem necessario existere. Datur enim vis activa. Haec hic in hunc modum ferme accumulat aliquantulum, ut apparet, confusius. Ex quibus 4° facile sequitur, omnia eifecta esse necessario talia qualia sunt. En tibi demonstrationis summam, quam ex libello, quem apud amicum tandem reperi, apud bibliopolas enim frustra quaesivi, excerpsi. lpsum libellum, si haberi potuisset, Iibenter tibi curassem. Hunc libellum, ut recte ait Baylius, repertum post mortem Hartogsveldii, in quo, quod mores, pietatem, et ut loquuntur, devotionem spectat, omnia invenias egregia, ingenii vero acumen et judicii soliditatem merito desiderares, edidit Kuperus, homo, nisi vehementer me fallunt omnia, nequissimus, qui externa quadam pietatis specie se insinuarat in amicitiam Hartogsveldii, imo eandem postquam bis terve gravium criminum convictus amiserat, ficta quadam poenitentiae specie denuo recuperaverat. Addidit etiam réfutationem, cui respondit Bredenburgius. Hino inter conventus Rhenoburgei ad quem etiam Hartogsveldius et Kuperus pertinebant, asseclas orta est lis magna, aliis Bredenburgium I-anquam Atheum et omnis religionis futpote quae, fatente etiam Bredenburgio, cum Deo necessario opérante consistere non posset) contemptorem accusantibus. Fieri enim non posse, ut quis demonstrationem habeat, quam rite factam réputet, et tamen contrarium ejus quod demonstratum erat sibi persuadeat, Bredenburgio vero, confitente quidem so banc demonstrationem rite factam agnoscere, imo clare dicente cam re-