Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/252

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcilmig un bc flolber. 239

xx.

Qeitmigg au be ålšolber.

Vellem mihi liceret recurrere satis ad praecedentia, et’ haberi jam ex illis pro bona parte quae postulas, ostendere connectereque notiones inter se ut par est : sed hoc tu ipse fortasse molius et fructuosius dijudicabis. ln générali substantiae notione unicam considerari perfectionem non puto. Videris quidem substantiam non admittere nisi unius attributi, idque conséquenter ad Tuam -substantiae notionem. Esto enim substantia attributorum AB ; cum ergo alia Tibi possit dari substantia attributi A, patet substantiam À B non per se concipi* sed per suhstantiam A, ergo nec substantiam Tibi fore. Nec reddi potest ratio, si unum attributum absolutum simplex substantiam per se constituere potest, eur non et aliud posset. Sed posito jam, omnem substantiam esse unius simplicis attributi, utique nulla potest in rerum natura intelligi origo modorum et mutationum, unde enim quam ex substantiis ? Ego vero nullam esse substantiam censeo quae non relationem involvat ad perfectiones omnes quarumcunque aliarum. Unde neo concipi potest suhstantia unius attributi, nec ullum quod seiam a nobis seorsim concipitur attributum seu praedicatum simplex et absolulum. Scio Cartesianos quoad prius, et Spinosam quoad posterius quoque aliter sensisse, sed scio etiam hoc provenire ex defectu sufficientis analyseos, eujus Lapis lydius est demonstratio praedicatorum de subjecto. Nam in omni propositione demonstrabili, cujus non habetur demonstratio, terminum inesse oportet non satis résolutum.

Cum omnem substantiam simplicem esse dico, hoc ita intelligo, ut partibus careat. Si vero omnia quae nexum inter se habent necessarium, essent una substantia, utique ex supposita exclusione vaeui sequeretur, omnes partes matériae, cum necessariam habeant connexionem, unam componere substantiam : sed eo ipso confunderetur substantia cum aggregato suhstantiarum, cum tamen optime moneas, substantiae quaeri notionem, non ex ipsis aggregati.

Quod objicis, credo tanquam mihi non admittendum, revera admitto, nempe si extensum se solo conoiperetur, neo extensum fore, nam tale extensuni implicat contradictionem. Certum etiam puto, quod se §