Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/254

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

SD : išolbet an Qciïinig. 241

quia concipiunt Extensionem ut quiddam primitivum, sed si analysin hujus notionis instituerent, vidèrent solam extensionem sufficere ad extensum non posse, non magis quam numerum ad res numeratas. Fateorque tecum, ut numeri ternarii notitia non sufficit ad tres illas res intelligendas, ita nec extensionis seu difiusionis notitiam sufficere ut intelligatur ea natura cujus fit diiïusio., Quae ipsa est natura in quam putem nobis inquirendum. Et tuo judicio relinquo an illa possit aliud esse quam to öovaμixóv, ex quo actio et passio.

Postremo fac non posse haberi eam quam optas omnium a priori demonstrationem, an ideo minus hypothesis consentiet rebus ? quae si vel a posteriori probari potest, etiam ultra hypothesin valebit. Et potestne quicquam afferri validius contra illam alteram substantiae notionem, quam quod ipse agnoscis, ita modos et mutationes non oriri ? Itaque licet impossibililas ejus non demonstraretur, sufficeret notiones sic accipi ut compertis et utilibus aocommodentur, difficultatesque dissolvi, unde et via ad altiores rationes aperitur. Quare si quae contra mea dicta dubitationes opponantur, libenter et candide satisfacere conabor, quemadmodum et passim hactenus facere solitus sum, quae in alia hypothesi fortasse frustra speres. Quod superest vale et fave. Dabam Hanoverae April. 1702. xxl.

ïbe ålšolber au Qeiimig.

Haereo anceps, num mentem tuam rite percipiam, quae haesitatio hactenus silentii mei causa fuit, et forêt fortasse adhucdum, nisi praestare existimarem, aliquid licet åupoaöióvuaov respondere quam nihil. Si recte verba tua interprêter, cum ais, *rô öuvaμtxóv esse eam

naturam, cujus sit diffusio, vis, substantiam corpoream constare ex matéria, cui ascribis, nisi fallor, impenetrabilitatem, et inertiam, et ex vi activa sive åvrekexeiq. Ego lubentissime fateor ex innumeris mutationibus, quas rebus corporeis contingere experientia docet, facile sequi, in ipsis corporibus esse vim harum mutationum elfectricem. Nec inficior assumta hac vi, multas in Physicis difficultates solvi, alias fortasse insolubiles. Cujus ut exemplum adducam, -ex hac assumtione manifestum erit, 7

II. 46