Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/285

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

272 fik Qšolber au Qcibuig.

ipse ex magno morbo vix convaluit. les mihi magnopere displicel., qui Tuis méditationibus plurimum tribuo, atque inde multum adhuc fructus expeclo. ltaque `putem, hilaritate, motu, et uno verbo, adaptato corpori génére dietae esse opus, quae vera est chronicorum morborum et pravarum diathesium medicina, sed quam saepe négligimus consuetudine et negotiis abrepti. Vale. Dabam Hanoverae 30 Junii 470L.-111 xxxu.

ù *De šlšolber au Beibnig.

Quod tardius ad tuas respondeo, factum est duplici de causa. Altera, ut litterarum mearum infréquentia tibi minus molestiae crearem. Altera, quia verebar, ne rei non satis intellectae respondens inciderem forte in ea quae putares åmpoeözóvoaa. Quod eo mihi oavendnm fuit magis, quia in ultimis tuis animadverti multa nova plane et inopinata. Quaerebam enim ego, undenam fluèrent substantiae corporeae vires. Tu vero videris mihi jam eorpora plane tollere, utpote quae in visis tantum ponis, et substituere pro rebus solas vires, nec vires quidem corporeas, sed perceptionem et appetitum, quae certe eas tenebras olfuderunt menti meae, ul. ne nunc quidem, postquam tuas saepius legi relégique, asseverare ausim, me satis ea quae dicis intelligere. Quae umt se habeant, ne forte silentium meum aliter quam vellem accipias, tentabo responsionem quandam ad ea quae dicis, aut certe quae te dicere conjicio, et gaudebo si scopum feriam ; sin minus, propter rei in qua versor novitatem obscuritatemque, veniam pro tua acquitate non despero.

Fateor, et jam in prioribus fassus sum, in corpore mathematico non inveniri unilates indivisibiles, sed addam simul, me haerere tamen, au non in infinita extensionis massa unitas haec reperiatur, si quidam partes quas in bac massa concipimus diversas, ` réalitér distingui non videntur, quoniam nulla pars aut poni aut concipi potest, nisi positis conceptisque omnibus.

Qui omnium corporalium unam esse substantiam ajunt, imo qui ipsa corpora solis modis extensionis inter se distingui volunt, nonne fatentur hoc universum corporeum compositum esse ex una substantia infinitis diversis modis affecta ? Verum hoc parum refert.