Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/289

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

276 Qeibuig au bc išolber.

accepti, vel male usi sint bonis argumentis) contra ea quae extra nos id est extra animas aut substantias simplices finguntur. Ego vero nihil aliud ubique et per omnia pono quam quod in nostra anima in multis casibus admittimus omnes, rempe mutationes internas spontaneas, atque ita uno mentis ictu totam rerum summam exhaurio. Qualia autem corpora pono, tales et vjres corporeas, rempe šv roi ; cpatvoμévotç, si quid scilicet substantiis simplicibus aut carum modificationibus superaddere intelligantur, quemadmodum iridem non male rem esse dicimus, etsi substantia non sit, id est esse phaenomenon [reale seu bene fundatum quod expectationem ratione procedentis non iallit], neque vero visus tantum sed et tactus sua phaenomena habet [et talcs sunt corporeae massae tanquam entia aggregationis quarum unitas a percipiente est].

  • ln Massa Extensionis vel potins extensorum, sive ut malim, in

multitudine rerum existere ajo non unitatem, sed unitates innumerabiles. Universum Corporeum compositum esse ex una substantia

infinitis diversis modis affecta non dixerim, etsi matériam in se spectatam (seu quoad passiva) ubique esse sibi similem dici possit. Dici enim potest hactenus Realem esse Materiam quatenus in substantiis simplicibus ratio est ejus quod in phaenomenis observatur passivi.] Non in toto aggregativo, sed in singulis unitis vera substantia est, prorsus ut in Oceano non una est substantia vel res, sed quaevis gutta alias res continet, licet omnes guttae ex m’assa simili factae ponerentur. Interim et aqua antequam in guttas, et eboris massa quam allegas antequam in statuas formatur actu divisa est, idemque est in massa quavis, etsi in extensione Mathematica, qua possibilia intelliguntur, nulla sit divisio actualis nec partes nisi quas cogitando facimus, nec prima Elementa, non magis quam inter numeros fractos minimus datur velut Elementum caeterorum. Hino Numerus, Hora, Linea, Motus seu gradus velocitatis, et alia hujusmodi Quanta idéalia seu entia Mathematica revera non sunt aggregata ex partibus, cum plane indéfinitum sit quo in illis modo quis partes assignari velit, quod vel ideo sic intelligi necesse est, cum nihil aliud significent quam illam ipsam meram possibilitatem partes quomodocunque assignandi.] Si nullae essent divisiones matériae in natura, nullae essent diversae res, imo nihil esset nisi mera rerum possibilitas : actualis vero divisio in massis facit res apparentes dislinctas, et supponit substantias simplices.