Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/293

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

280 “Dc išolber au Slcibnig.

paraverat. Quae quidam omnia me ad scribendum inertiorem fecerunt, véritum ne recocta saepius bac mea crambe, tibi incommodarem nimium. Neque enim praeter ea quae ante scripsi et quae pauculis his continentur, quidquam porro quod addam habeo.

De Hugenii Huddeniique scriptis quod quaeris, de iis sic habe. Nos inter Hugenii scripta nihil ultra invenisse, quod éditioni aptum existimaremus. Scripta vero ipsa in Bibliotheca Acad. nostrae, cui ea legaverat Hugenius, asservari. De Huddenianis quoque nihil expecto, cum illa omnia secundum testamenti ejus tabulas pervenerint ad Dedelium, ejus ex fratrie nepotem, nunc apud Amstelodamenses scabinum, sed rerum mathematicarum imperitum. Memini me saepe vidisse apud defunctum libellum in 8° satis crassum, in quo multa sua inventa descripta esse dicentem saepius audivi, sed ita ut vix ipse jam ea intelligere posset, tantum abesse, ut ab alio intelligi ullo modo queant. Sed quidquid hujus sit, inciderunt in eas manus ut de iis nihil sperem.

Forsitan rumor ad te detulit, me laboribus Academieis valedixisse, et in id quantum poteram incubuisse, mihi ut succederet amicus noster communis Bernoullius, sed frustra cum ille se suis Basileensibus addixerit. Nostri interea D9 Bernard, qui scribit les Nouvelles de la Rep. des Lettres, facultatem dederunt docendi Philosophiam et Mathesin, quem lamen Professoris titulo non donarunt, visuri, opinor, rei successum. Clariss. Bernoullius mihi commendavit D. Hermannum, qui dum ante paucos annos bas oras inviseret, me compellavit et cujus egregia quaedam iisdem in Novellis specimina in Mathematicis vidi. Provocat nosler ad tuum de eodem Hermanno testimonium, sed nihil adjungit, quidnam ille praestare queat in Philosophicis Metaphysicisque. Qua de re si quod nosti perscribere non dedigneris, nossit hoc aliquando in ejus utilitatem cedere. Licet enim mihi persuadeam nostros nunc nihil subito facturos, tuum tamen testimonium, quod procul dubio nostri plurimi facient, ipsi data occasione, fructuosissimumore nullus dubito. Nihil restat nisi ut tibi hunc quem jam ingressi sumus, et plures porro secuturos annos faustos felicesque voveam. Vale. Lugd. Batav. a. d. V..lanuarii

CIOIDCCVI.În