Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/313

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

3009¢ibni¿ au bcê äoficå.

lv.

fleibniå an beâ 2Bufi’eê.

Vereor, ut quem mihi defers honorem, dum de abstrusioribus quaeris, mereri satis possim. Dico tamen sententiam, quia jubes, et boni consules. Ens et unum converti Tecum sentio ; Unitatemque esse principium numeri, si rationes spectes, seu prioritatem naturae, non si magnitudinem, nam habe-mus fractiones, unitate utique minorês in infinitum. Continuum in infinitum divisibile est. ldque in Linea Herta vel ex eo constat, quod pars ejus est similis toti. ltaque cum totum dividi possit, poterit et pars, et similitér quaevis pars partis. Puncta non sunt partes continui, sed extremitates, nec magis minima datur pars Iineae, quam minima fractio Unitatis.

lnfinituin actu in natura dari non dubito, positaque plenitudine mundi, et aequabili divisibilitate matériae, sequitur ex legibus motus varii, quodvis punctum moveri motu diverso a quovis alio assignabili puncto. Sed nec aliter sibi pulchritudo rerum ordoque constaret. Neque video, cur hoc refugere deheamus. Quae contra objiciuntur, responsionem ni fallor patiuntur, et falsis hypothesibus niti solent.

Non datur progressus in infinitum in rationihus universalium seu aeternarum véritatum, datur tamen in rationibus singularium. ldeo singularia a mente, creata perfecte explicari aut capi non possunt, quia infinitum involvunt. Majora pendent a minoribus, et haec ab aliis adhuc minoribus. Scholastici aliquando fortasse potentiam intellexere, quae esset cum conatu ; communiter tamen rem aliter accepisse putem. Sie Risivitas in homine (vulgo Risibilîtas) non significat risurum hominem si nemo impediat, sed risurum si occasio ridendi olferaturl ltaque cum potentiam requisitis omnibus positiš necessario agere dixere, inter requisita, credo, posuere occasionem solicitantem.

Violentum admitto utique, neque a communi sermone recedendum puto, qui ad apparentia refertur, eo fere modo, quo Copemicani de motu Solis loquuntur’cum vulgo. Simili modo loquimur de casu et fortuna. ln motu concedo utique esse aliquid ultra vim ad mutationem nitentem, rempe ipsam Mutationem. ln aqua non magis substantialem Unitatem esse puto, quam in grege piscium eidem piscinae innatantium.