Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/331

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

318 ’Dei äofiœ au Sclinii.

omne commercium literarum, quod Arnaldo et ipsi Quesnello a multis anais cum aliis iutercessit, in vestrorum manus devenisse : unde ego selecta edi optarem, sed magis quae ad utilitatem publicam, quam quae ad parandos adversarios pertinérent. Vale. Dabam Hanoverae 20 Septembr. 1706. P. S. Argumentum Aristotelis contra vacuum, quod in vacuo motus futurus esset instantaneus, non satis firmum est, absolute loquendo : nam finge, dum corpus in motu est, circumsita à Deo annihilari, non utique inde motus ipsius augeretur. Fatendum est nihilominus, etsi non ad necessitatem, tamen ad congruentiam pertinere, ut celeritas corporum limites habeat pro medio in quo versantur. ltaque non prorsus de nihilo est Aristotelis consideratio.

Veniam peto perturbatae scriptionis.1Î

xm.

îbeê fiåoffeê au Beilmig.

Plurimum semper’ex litteris tuis proficio, sive me deces, sive amanter objurgas. Quod in dubitationibus alioqui facilibus baeream, noli mirari : nosti quam vim habeant hausta ex scholis praejudicia, quibus fit ut ea quae scimus vel scire saltem possemus, saepe nesciamus. Universale cum multorum in uno expressione confundendi ansam mihi dedit familiaris scholis nostris partitio, qua universale in objectivum et formale seu mentale dividimus, quod postremum in ipsa perceptione confusa multorum similium a plurimis constitui solel. Hujusmodi perceptionem Enlelechiis a te tribui non sane rebar, sed solum acutissimam tuam definitionem ad captum meum elucidari cupiebam, ut discrimen animam rationalem inter et caeteras Entelechias appareret. Utrum Angelos esse incorporeos définitum apud nos habeatur, malo ex Patre Martino de Esparsa, magni nom inis Theologo Romano, quam ex me intelligas. Ex eo, si forte ad manum autor ille non esset, ea quae in adjecta schedula invenies, ad verbum descripsi. Rationes philosophicas, quas pro sententia affirmativa affert, perlustravi, quae, meo judicio, si quid evincunt, hoc duntaxat probant, esse angelos quosdam incorporeos, non vero omnes, videnturque posse omnes eae rationes cum doctrina tua con-