Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/334

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ÎDCB üoficê au Ycîbuig. 321

xv.

îbeê ãîoïfeê au Qeilmig.

Dierum aliquot excursione impeditus sum, quominus gratissimis tuis litteris citius responderem. Nuperam excitatiunculam tuam adeo non tuli moleste, ut- vel corripi a te malim quam ab alio laudari. Omnimodam Angelorum sejunctionem a corporibus ne Esparsa quidem ipse, quem nuper laudavi, probavérit ; nam in illo ipso quem citavi tractatu quaestione 5. Articulo 5. sic loquitur : Unusquisque Angelus, saltem tertiae Hierarchiae (et idem dici potest de duabus reliquis) refertur ad déterminatum corpus, aut ad déterminatam corporum collectionem, atque cum illo aut illis peculiariter connectitur in ratione motoris aut directoris : habet que in se intrinsece aliquid, per quod à Deo est permanenter destinatus ad talem déterminate corporis vel corporum curam et régimen. Et post pauca : Sicut animae rationales referuntur singulae ad singula corpora tanquam eorum formae, ita singuli ex praedictis Angelis referuntur ad singula corpora vel corporum collectiones tanquam motores aut directo res eorum. Hucusque Esparsa. Ubi vides ipsum Angelis tribuere officium Entelechiae zmalogum. Et hanc doctrinam tradit hoc loco Esparsa, ut ostendat Angelos ab invicem solo numero differre posse, quamvis individuatio vel numerica substantiarum diversitas per respectum ad matériam desumenda sit juxta veterum Peripateticorum sententiam. ltaque totum postremae epistolae tuae ratiocinium bellissime procedere reor, etiam ad mentem hujus autoris, si modo per Entelechiae munus quod Angelis attribuis, ejusmodi vim motricem corporum intelligas, ob quam Angelica tamen intelligentia dicenda non sit incompleta substantia, nec ex intelligentia Angelica et corpore cui conjungitur unum per se suppositum fieri dicatur, uti fit ex anima humana et corpore. Hanc enim incompletionem non facile admittent Theologi nostri. Sit ergo sane Angelicas intelligentias inter et corpora ab ipsis mota, unio vera ac intima illa quidem sed accidentalis, non faciens ex illis junctis unum per se ens, cujusmodi est Verbum Divinum unitum humanitati, ut altero Exemplo eoque Theolon. gi