Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/336

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@ce Bcfics au fieiimig. 323

philosophorum sententiam. Sed si sit etiam tua, profecto mentem tuam non recte explicavit Baylius in Dictiouario Historico-Critico Artic. Borarius littera I. ubi ait : L’hypothèse de M. de L. nous porte à croire.... 2° que ces ames subsisten t toujours depuis ce temps là unies inséparablement au premier corps organizé dans lequel Dieu les a logées. Cela nous epargne la Metempsychose, qui sans cela seroit un asyle où il faudroit

necessairement se sauver. Nam quomodo verum erit, .animas semper unitas primis suis corporibus subsistere, nisi dicatur aliquid matériae primigeniae semper adhaerere Entelechiis ? Si bene memini, cum in superioribus litteris aliquid ea de re movissem, respondistiz nullam Entelechiam esse certae parti matériae, rempe secundae, affixam ; secus vero si sermo sit de matéria prima, talem enim matériam, id est passionis principium etc. perstare suaeque Entelechiae adhaerere. Porro si matériam hujusmodi primigeniam, Entelechiae adhaerentem, quam caeteris formis concedis, Angelicis intelligentiis denegas, optime ni fallor vel ex hoc capite dici~ potest, Spiritus Angelicos non formas esse sed motores duntaxat corporum in seusu quo voces bas Peripatetici usurpant.

Duo restant in praesenti matéria, de quibus mentem tuam intelligere cupio :.

4. Utrum censeas animae etiam rationali post mortem hominis aliquam matériam adhaerere comitém individuam usque ad resurrectionemî 2. Cum omuis Eutelechia sit spiritus, cur igitur etiam omnis Ente-Iechia non erit rationis particeps, intellectu et voluntate praedita, facta ad imaginem Dei, capax beatitudinis sempiternae, perinde ac nostrae ? cum ejusmodi attributa a spiritualitate sive immatérialitate tanquam a radice adaequata oriri passim censeantur.

Causam Quesnellianam ubi ab eo cui commodavi recepero, mittam simul cum Gerberoniana, alterius, ut uosti, factionis istius Atlantis. Habeo insuper Historiam quinque propositionum Jansenii, aliquot abhinc annis accuratissime et (quantum fieri potuit ab eo qui Jansenii doctrinam non probat) sine partium studio conscriptam à Dumasio, Doctore Sorbonico. Hanc si forte nondum vidisti, prima quoque occasione-lubentissime communicabo. Quod superest etc.

Dabam Hildesiae H Octobris 1706.