Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/340

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Scibni ; au bœ Boficfl. 327

nire quidem in eo ut agnoscant leneri omnes non solum exterius obsequioso silentio, sed interius vero mentis assensu et persuasione adhaerere judicio summi Pontificis et Ecclesiae déclarantis sensum obvium libri Jansenii, qui iuscribitur Augustinus, esse haereticum, obvio sensui damnatarum quinque propositionum prorsus conformem, sed in eo discrepare, quod alii obligationem banc interioris assensus niti velint, iufallibili auctoritate Poutifieis et Ecclesiae, ita deeidentis ut in ea décisione non potuerit errare ; alii negent, quod infallihilitatem hujusmodi aut nullam esse putent, aut certe non requiri ad imponendam omnibus obligationem assentiendi interius et cum juramento etiam subscribendi décisioni Pontificiae quantumvis per Ecclesiam universam receptae. Partis affirmantis antesignanus est Archiepiscopus Cameracensis, éditis eam in rem jam tum aliquot scriptis, quorum primum anno 170£ éditum. Leodii ad me pervenit. Ubi Hannoveram redieris, illud tecum communicabo, una cum Causa Quesnelliana et Gerberoniano Processu aliisque nonnullis quae in reditum tuum difierre jusseras.

Dabam Hildesiae l Deeembris 1706.

xix.

Qeiimiå ’an beê Qåoifeê.

Paulo serius gratissimae Tuae ad me sunt perlatae. Discussio Historiae de auxiliis non spernenda erit, modo abstineatur utrinque odiosis quaé non aedificant sed destruunt.

De infallibilitate Ecclesiae in rebus faeti doce me quaeso aliquando : ego enim fateor me semper Bellarmini et aliorum sententiam magis probasse, qui ipsa Generalia Goncilia in eo génére labi posse putaut, et nollem commodis praesentibus aiîectibusque doetriuas imposterum poenitendas dari. lmponere etiam omnibus, ut in rebus hujusmodi de interiore assensu jurare debeant, iniquum arbitror, cum ille hic nou sit in potestate nec adsint quae sufficiant ad persuadendum. Ecelesiae autoritas (quam ego, si justis limitibus ooerceatur, veuerandam arbitror) perinde ut principum non angetur abusu et prolatationibus nimiis, sed tandem etiam intra aequum peri-