Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/341

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

328 Yeibnig au bœ Boficfl.

clitatur, quod experientia plus semel docuit. Utinam praeclari homines et in vestro ordine et alibî passimñvel ponèrent vel coercèrent hos affectus, quibus non raro boni viri gravantur. Ego nec Sorbonicorum in vestros acta nupera nec vestrorum in Jansenii memoriam laudare potui, et damnatas propositiones nasi cerei similes puto, cum nemo nesciat, quam varie possibilitatis necessitatisque nomina accipiantur. Quae inter nos acta sunt de philosophicis rebus, non puto communicationi in publicum qualicunque apta esse, divulsa scilicet et non in système collecta, quale à Te sperabam. Tibi ea, sapienti scilicet, non quibusvis scripsi. ltaque minime conveniunt Collectaneis Trivultianis, ad popularia magis destinatis, et spero Te pro tua erga me benevolentia non permissurum ut tam alieno loco prodeant. Ipsos Trivultianos Collectores, viros quideméléganter doctos, rogandos putem, ut inter recensendum malint indicare quae eximia aut profutura extent in libris, quam quae vana aut spernenda. Humana mens in satyram et contemtum aliorum prona est ; huic vitio lectorum nolim indulgeri, praesertim a viris religiosis. Homo aliquis bonus et doctus magno studio opus elaboravit, .et in usum publicum nova sua impendit : praemium inde nullum expectat aliud, quam laudem : cur nos bene animato malum reddemus pro bono, et contemtu ac risu (si qua forte lapsus est) hominem ad poenitentiam laudabilis facti adigemus ? Quod si qua moneri opérae pretium sit, hoc velim ita fieri, ut autor sibi de nostra censura gratulelur.

Non multa in literis nova habeo : nuper ad me relatum est inscriptionem Romanam in Silesia repertam, quod opido rarum est, nam Romani nunquam illic sedem habuere. Potuit captivo posita esse ab amîco similitér capto, ut memini Turcam Hanoverae epitaphium Turcicum socio captivitatis érigere.

Suasi hic ut observationes nonnullae Berolinenses edantur, praesertim cum sint aliquae eorundem phaenomenorum, quae in Observatorio Regio Parisino notata ex Commentariis Academieis anni 170£ didici. In Anglîa prodiit deperditus hactenus Apollonii Pergaei labor de Sectione rationis, in Arabico Msc. À Celeberrimo quondam Viro Eduardo Bernardo primum observatus, ab alio praestantissimo Geometra Edmundo Hallejo erutus. Cl. Hartsoekerus Batavus Conjecturas suas physicas nuper éditas ad me misit, quibus novum systema tentat vel potius ante paucos annos puhlicatum prosequitur. Multa habet ingeniosa, sed profundius adhuc lalent