Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/350

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcibnig an bet floficã. 337

Porro quae ad irrisîonem faciunt, pejora dictis înjuriosis censeo ; nam magis lnordent, et minus facile depelluntur.

Persecutiones autem ob sententias, quae crimina non docent, pessimas censeo, a quibus non tantum abstinendum sit probis, sed et abhorrendum, et in id laborandum, ut alii, apud quos nobis aliqua est auctoritas, ab iis deterreantur. Honores et commoda, quae non debentur, iis negare permissum est, qui sententias fovent, quae nobis incommodae videntur : sua auferre, et magis etiam proscriptionibus, vinculis, remis, gravioribusque adhuc malis saevire, perinissum non puto. Quid hoc enim aliud est quam violentiae genus, a quo nisi per crimen (abjurando quae vera putas) tutus esse non possis ? ltaque quauto quisque melior est, tanto magis sub hac tyranuide luborat. Et sane si mihi esset facultas persuadendi, Gerberonius et similes plenissima libertate fruerentur : fac (quod objicis) redituros in antiquam sylvam, fac scribere, fac tueri sententiam ; acquis armis, non vi metuque errores subverti debeut ; imo fac stare errores, id levius in talibus malum est, quam sic agi. Quin cadunt plerumque neglecti facilius quam pressi. Nullus hodie esset, quem vocatis, Jansenismus, nisi tantum contra Jansenii opus strepitum homines infesti excitasseut, quibus factionis, non véritatis cura erat. Jansenii Augustinum aliquando non sine cura inspexi : egregium opus esse deprehendi, et magno doctrinae Theologiçae malo eruditorum manibus excussum, etsi sententias ejus plurimas non probem. Notare mihi visus sum, consilium ei fuisse non tantum Systema Theologicum Augustini revocare in scholas, quod improbari non poterat, sed et contraria dogmata tanquam Pelagiana aut Semipelagiana ejicere, quod probare non possum. Valde noxium est constringi iudies sentiendi libertatem non necessariis defiuitionibus. Fac quaedam esse, in quibus Scholastici quidam Pelagianis consentiant, an ideo statim damnandi sunt ? lpse Augustinus quasdam suas priores sententias, Pelagiana controversia invalescente, mutavit. Sufficit conclusiones Pelagianas et Semipelagianas primarias et ab Ecclesia antiqua rejectas vitari. ltaque ita sentio : Si Jansenius aut Janseniana pars scopum obtinuisset, multo adhuc graviorem futuram fuisse servitutem, et in Jansenio reprehendi merito poterat condemnandi alios inconsulta vehementia. Sed evenit, nescio quo fato, ut reprehensa sint tanquam Janseniana, quae mihi, ut verum fatear, Jansenius docuisse non videtur, nam plus simplice vice protestatur, a se et Augustine vocabula libertatis, necessitatis, possibilitatis, impossibilitatis longe alio n. 22