Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/379

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

366 fizibnig an bei flofici.

infeclae, quod exemplo inlentionis virtualis sacerdoti consecranti a nostris Theologis tribui solitae aplissime illustras : assentiar tibi plerulnque ita esse, sed non semper : nam ut exemple hoc utar, quemadmodum intentio ipsa virtualis bona, nisi actualis saepe repetatur, intermoritur tandem et iniluere in actiones conséquentes, illasque bonas reddere cessat : ita pariter quid vétabit quominus intentio prava ethnici quod actualis repetita non sit, tractu temporis ita deficiat, ut ea consecutae actiones non polluantur ne virtualiler quidem ? hoc sane casu aliqua infidélium opéra haberemus ab omni culpae tinclura etiam virtuali immunia, quod plane requiritur ut actus infidélibus sibi non imputentur ad’eulpam, nam virtualitas illa in utramque partem (meriti et demeriti) valere debet. Sed dato actiones infidélium omnes, quae ad bonum summum non diriguntur, virtuali illa tinctura prava imbutas, necdum conficietur omnes infidélium actus males esse ac formaliter aut virtualiter peccaminosos, si gratiam universalem admittas, uti admittere te opinor. Quis enim dicat tot gratiae illius auxilia tam multis concessa omni semper effectu caruisse, licet ad fidem usque perfectam non perduxerint. Hanc porro gratiam universalem, fatente Nicolio, negavit Jansenius. Salernum, cum Dresdae agat, tibi jam innotuisse confido. Vale etc. Dabam Hildesiae 28 Novembris 1708.

xtvm.

Qeibuig au beê îåoffeê.

Gaudeo te salvum rediisse domum, gratias etiam ago quod Historiam Bonartis vel Bartoni Angli, societatis quondam vestrae scriptoris, eruisti et mecum communicasti. Perezii etiam, Esparsae, Sfortiae Pallavicini, Sylvestri Mauri, egregiorum inter vestros Virorum labores nosse pergratum fuit. Parlem librorum, quos memoras, vidi clim, et inter hos librum Derkenii de Deo.

Gratias ago, quod mihi Bibliopolam Editorem procurare studes. Videre memini Leodienses types, et perplacent ; nec displicet Editor. Unam conditionem exige, ut centena minimum exempla mihi mittat ; cogar enim passim dispergere inter amicos magno numero, nolimque redimere saepius proprium opus. Tibi non tantum omnia hujusmodi libenter communico,