Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/399

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

386 En üoficû on Qeiimig.

Religionem Christianam apud Sinas praedicandi Novissimis tuis Sinicis insertum ad te misit et nunc Celsissimi Principis Monasteriensis V. Cancellarius et Consiliarius intimus est, mihi benevolus in paucis, certior a me [actus dissertationem tuam Anti-Baylianam praelo maturam esse, mihi nuper mandavit ut significem sibi statim atque in lucem prodierit. Recusus est Leodii liber de Spiritu novorum Augustini dîscipulorum, cujus exemplum cum peteres olim, distracta jam éditione tota, desiderio tuo satisiacere non potui ; nunc quot voles accersere potero. Accedo jam ad argumentum philosophicum in penultimis tuis litteris tractatum. Ac inprimis scire velim quid sit illud, `per quod res ab initio creatae ad opérationem magis postea disponantur. Non aliquid substantiale, quia non Entelechia ; ergo accidens, at quale illud ? an modus, an qualitas, quales Schola admittit ? Quidcumque tandem sit, permanens aliquid esse debet, et cum monadibus semper duraturum, quod ab accidentis natura alienum esse videtur.

Fateor Physicum non demonstrare corpora, uti nec phaenomena, sed utrorumque notitiam partim a sensibus partim à Metaphysica accipere ; sed suppositis corporibus et phaenomenis quae extra nostram mentem apparent, Phaenomenorum causam demonstrare potest esse variam pro diversitate illorum juxta illud axioma : idem manens idem semper facit idem. — Cum Phaenomena eifecta sint virium derivatarum, vires autem derivatae ex primitivis constituantur, ubi erunt diyersae vires derivatae, diversas esse quoque vires primitivas necesse erit ; atque adeo ex eo quod in massa aliqua déterminata jam phaenomena appareant quae stantibus praecise viribus derivatis ab initio extantibus non apparuissent, colligi posset mutationem aiiquam [actam esse in viribus primitivis, carumque aliquas aut demptas aut additas. Hoc volebam, dum dixi ob novarum monadum exortum aliquid in Phaenomenis mutandum videri.

lpsae animae hominum aeque ac brutorum nunquid aliquam actionem excerceant in matériam non primam tantum, sed etiam secundam sive in ipsam massam ? baec actio porro aeque ac aliarum Entelechiarum actiones ad phaenomena facere vîdetur. Ad baec nonne contra Sturmium demonstrasti, posita quam Cartesiani statuunt plenitudine rerum et uniformitate matériae motuque solo accedente semper acquivalentia sibi substitui, perinde ac si tantum rota perfecte uniformis circa suum axem ageretur etc. atque ita statum unius momenti distingui non posse, ergo nec in phaeno-