Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/402

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficiimig au bcâ îšofiza. 389

. LX.

2ei[mî¿ an beë îioffeê.

Elsi hoc mihi non tribuam, ut putem, sententiam meam de rebus Sinicis quicquam posse habere autoritatis, sperem tamen rationes non spernendas visum iri, et certe nihil praecipilandum videri in re non satis disrussa. Gratias ago pro communicatione Decreti Sinensis. Displicet, quod Sinenses Japonicae revolutiouis nolitiam babere video. Gratum erit exemplum libri de Spiritu novorum Augustini discipulorum, elsi interdum plus ostendat mordacitatis quam acquitatis. Nempe lliacos intra muros.

Quaero, an tot animas in nobis ponere liceat, quot gradus essentiales : v. g. an tres animas habebimus, quia (ex vulgari saltem sententia) habemus vegetativae, sensitivae et rationalis perfectiones in eodem subjecto. Negabis opinor. Non ergo dicemus, dato novo gradu essentiali, novam animam dari. Hos gradus appellare licebit Facultates. lntelligo autem primitivas, aliquo modo non invicem dependentes, ut sensitivitas est independens a rationalitate, etsi fortasse in creaturis non contra. Putem autem, gradus essentiales non nisi à Deo dari et tolli possç, quod secus est in qualitatibus seu derivativis. Ego alioqui non soleo curare bas de Èntitatibus seu abstractis quaestiones, diceremque tali’ casu, substantiam quae antea ratiocinari non poterat, nunc posse, idque uon naturae vi, sed Dei. Dicis : »Si mentem tuam recte percipio, animae irrationalis in rationalem transcreatio esset pro anima irrationali, quae desiit, substituere rationalem.« Sed vides ex dictis, banc mentem meam non esse. Qui duplicem statuunt in nobis animam, velut Gassendistae, animam immatérialem brutis non tribuunt. Itaque illi nihil ad sententias meas. Si paradoxum putas, hominem non posse sine miraculo générari, paradoxa etiam erit doctrina omnium vestrarum Scholarum de créatione animae rationalis, et recurrendum erit ad ejus praeexistentiam. Nam si animae rationales in seminibus Iatent, talis tradux revera est praeexistentia. Quod si id maiis, quam animas à Deo ex irrationalibus reddi rationales, adco non répugno, ut potins faveam. Et sane aliquando cogitavi, innumeras quidem animas sensitivas esse in seminibus humanis, ut omnium animalium ; sed eas solas habere rationalitatem, etsi nondum se