Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/446

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficibnig an bcfi Boficfi. 433

commodi, quod in sententia passim apud nos recepta confirmer, rempe : extensionem accidens esse reale, non modale tantum ; accidens quidem, quia ens primum sive substantiam jam constitutam supponit, nec illud constituit uti matéria et Entelechia constituunt ; reale vero, non modale, quia sicuti nibil quod activum de se non sit modificatione sola, activum fieri non potest. Ita concîpere non possum, quomodo id quod de se extensum non est futi de se extensae non sunt matéria et formae) a modo solo habere possit ut fut extensum. Hoc unum accidens reale ac matériae coaevum si mihi concesseris, reliqua ad modos relégare non verebor. Vale etc. Dabam Paderbornae 28 Januarii 1742.

P. S. Ante dies aliquot ab Orbano litteras accepi sat vetustas, quibus dicebat se pridie ad Te scripsisse. Si quid ipsi Tibi notandum occurret circa Theodicaeam, ut significes expecto.

.΢

Lxxxlx.

Beibuig au beê flšoifcê.

Mire satisfacit Tua versio, et originalem textum passim vincit. Paucissima quaedam notavi, qualia et in meis soleo, ubi relégo. Et cum tam fidélitér, tam éléganter exprimas, atque etiam interdum illustres sensa, non est cur crebro per particulas subnata mittas, sulfeceritque aliquando justam partem, ubi vacavérit, venire. Unum addidero, interdum fugientiores videri Iiterarum characteres, quod ideo dico, ne fortasse nova sit descriptione opus : neque enim descriptiones illae ab hominibus mercenariis sine mendis fieri solent, quae interdum fugiunt revidentem. Et vero pleraque omnia hactenus ita scripta sunt, ut novo exemplari non videatur opus.

Quae Dno. Hartsoekero nostro responderim, in adjecta Epistola vides. Probat ille, et non probat meum Bationis sufficientis principium ; probat génératim, non probat exertim ; diceret aliquis de schola, probare in signato, non in exercito actu. Dicerem (si mavis) probare magis, quam adhibere. Itaque non potui quin ei paulo clarius et per exempla similia ostenderem, quantum ab eo, id est a recta ratione decedat. Perplacet quod contra meum principium Transitus non saltantis id ipsum allegat, quo 11. gg