Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/472

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

' Yeibnig an bts ünficz. 459

Ais videri Ens medium dari posse inter subslantiam et modificationem. Ego vero putem, id medium esse ipsum unum per se substantiatum, seu substantiam compositam ; ea enim media est inter suhslantiam simplicem (quae praecipuc nomen substantiae meretur) et modificationem. Substantia

  • ) simplex est perpetua ; substantiatum nasci et interire potest, et mutari ;

accideus est id quod nascitur aut desinit substantia mutata, sed manente. Caelerum accidens non est rapax novae modificationis, per se scilicct, sed tantum per arcidens, quatenus inest substantiae per alia etiam accidentia modificatae ; v. g. lmpetus vel Calor idem in corporc A, nunc est praeseus corpori B, nunc al› eo remotus ob praesentiam vel remotionem corporis A ; sed idem impetus non potest esse major et minor, manenti etiam priori minori accessit novus radus, et totalis sequens est alius a totali praecedente. Similitér idem impetus non potest dirigi nunc in banc, nunc in illam plagam, sed novus impetus aliam habens dirertionem, priori additus, facit novam dàrectionem totalcm, partiali utraque manente. Totalis autem impetus etiam ipse alteri compositus novum totalem parit. llis positis, putem Transsuhstantiationem vestram explicari posse, retentis Monadibus (quod magis rationi et ordini Universi consentaneum videtur), sed vinculo substantiali corporis Christi ad Monades panis et vini substantialiter unieudas à Deo adhibito, destructo autem priore vinculo substantiali, et cum eo ipsius modificationibus seu accidentibus. Ita sola supercrunt phaeuomena Monadum panis et vini, quae futura fuissent, si nullum vinculum substantiale horum monadibus à Deo additum fuisset. Etsi autem panis vel vinum non sit substantiatum constituens unum per se, nec proinde uno vinculo subslautiali connectatur, est tamen @gregatum ex corporibus organicis seu substantiatis constituentibus unum per se, quorum vincula substantialia tollerentur, et a vinculo substantiali corporis Christi supplerentur. Cum dicitur hoc est corpus, tune admissis substantiis compositis, non monades désignantur, vel per hoc, vel per çorpus (quotusquisque enim de illis cogitavit“ ?), sed substantiatum per vincula substantialia ortum seu compositum.

  • ) Bcibnig bat bic : üolgmbes am ålîaubc beë Qnlmnria bemerlt : Ccncretum distingui

polest in accidentale, velut Calidum, Homo Calidus, et substantiale. Porto substantialia divido in substantias simplices, ut Deus, Angelua, anima, et substantiata ; substantiatum in unum per se seu substantiam compositam, et unum per accidens seu aggregatum.