Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/494

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qeibnig an bee flofics. 481

cvn.

Reilmiå au beê Söoffeê.

Gaudeo Te bene valere, et mei amice meminisse. Literae Tuae redditae mihi sunt R. Patris Consbruchii benefioio, una cum Orbanianis. Paro me ad iter Hanoveranum, sed nescio quas per ambages, quia infamata est Vienna, oontagii metu. Ego tamen neminem adhuc morientem aut moribundum vidi, grassaturque lues in plebe, ubi terrore et miseriis alitur. Caesar, nisi ingravescat malum, cedere negat, quidquid suadeant qui tanto Principi timent. Id agit Princeps maximus, mecumque non semel in deliberatione tractavit, quomodo societas aliqua scientiarum condi possit, quae sedem Viennae habeat, ita tamen ut alibi quoque socii non desint ; sed res ob brevitatem temporis nunc absolvi non potest, spero tamen ad effectum perducendam.

Quae de vinculis substantialibus olim ad Te scripsi, nunc non invenio. Si admittimus substantias corporeas, seu aliquid substantiale praeter Monades, ita ut corpora non sint mera Phaenomena, necesse est vincula substantialia non esse meros modos monadum. Praeterea si vinculum substantiale sit accidens seu modus, non poterit esse simul in pluribus subjectis, et proinde nullum revera dabitur vinoulum substantiale plurium Monadum, sed in qualibet Monade erit modalitas propria ad aliam Monadem relativa ; et ita rursus eorpora mera erunt phaenomena. Et cum Monades nihil Qliud sint quam repraesentationes phaenomenorum cum transitu ad nova phaenomena, patet in iis ob repraesentationem esse perceptionem, ob transîtum esse appetitionem ; nec dantur principia, unde aliquid aliud peti possit.

Interim objectio Tua, Reyerendissime Pater, mihi oonsideratione digna visa est, ex eo sumta, quod vincula substantialia générabilia et corruptibilia dixeram. Id vero Modalium proprium videtur, ex meis etiam principiis, nec oonvenire absolutis. Et ideo re expensa hactenus sententiam muto, ut putem jam nihil oriri absurdi, si etiam vinculum substantiale, seu ipsa substantia compositi dicatur ingénérabilis et incorruptibilis ; quoniam revera nullam substantiam corpoream admittendam puto, nisi ubi est corpus organicum cum Monade dominante, seu vivum, animal scilicet, vel u. 31