Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/504

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ibn Bnficz an Yciimig. 491

nos cogitare, quod invitus audio, ista praesertim aetate et affecta, quam deseres, Academia Viennensi.

Vale, Vir lllustrissime, et hunc quem auspicati sumus annum aliosque (etiam de meis) plurimos sospes felixque decurre. Dabam Coloniae 5 Januarii 1745.

ÎÎΠ:-

’ cxvu.

îbeê flloffeê au Qeibniå.

Aliquot post litteras meas nuperas missas diebus accepi gratissimas Tuas ex quibus videor colligere, priores meas quas circa finem Octobris aut Novembris initium dederam, ad Te non pervenisse, cum de Orbano, cujus litteras mais inserueram, nihil memineris. Annales Turckii non perierunt, sed Paderbornensi in Gollegio asservantur in quatuor vel quinque Tomos distributi, quanquam vereor, ut aliquid quod usui Tibi esse possit, à Schatenio praetermissum contineant. Laetor interim Annalibus illis Tuis ultimam aliquando manum imponendam, ut Te totum expoliendis abditiorum scientiarum quae condita adhuc servas inventis consecrare possis..

Controversias quas memoras, suscitavit liber quidam anno priori vulgatus in Batavia sub tituto : De l’action de Dieu sur les créatures, qui nova via aggressus propugnare praedéterminationem physicam pro principio statuit, quod actus voluntatis nostrae res sint, non meri modi. Hunc librum tribus sat amplis tomis constantem accurate satis recensum reperies in novo quodam Diarii génére quod inscribitur Journal littéraire.

Turnamino nostro mandavi dudum, ut Theodicaeae exemplar Parisiis editum mitteret, aliaque si quae sunt, illius occasione vulgata. De versione pro lubitu et otio Tuo statuas. Vale etc. Dabam Coloniae 49 Januarii 1745,