Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/524

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@ct fioficê au Qeilmig. 511

substantiam. Nam istud realizans efficere debet, ut substantia composite contineat aliquid substantiale praeter monades, alioqui nulla dabitur substantia composita, id est, composita erunt mera phaenomena. Et in hoc me prorsus cum Scholasticis sentire arbitror, eorumque materiam primam, et formam substantialem, potentias rempe passivam et aetivam, primitivas compositi, et completum ex iis resultans revera arbitror esse illud vincu-Ium substantiale quod urgeo.

Cum dixi vinculum substantiale esse principium actionis compositi, objicis primo, suhstantiam compositam sitam esse in monadibus substantialiter modificalis. Sed hoc non admitto, et quid est monades substantialiter modificari ? Ego putem nihil modificari substantialiter. Et profecto cum verum substantiae indicium sit actio, nisi ipsa substantia composita, quatenus composita est, agit, non erit substantia composita, sed merum phaenomenon, nihil habens praeter monades et singularum modificationes, nulla invicem reali connexione, neque Physica (quam dudum excludo) neque Metaphysica, quae fit per unionem. Objicis secundo, vinculum substantiale esse principium résistentiae ; ita est, rempe compositi, est enim ipsa, ut sic dicam, potentia passiva compositi. Sed ita, inquies, extensio erit principium résistentiae. Ego vero nego hoc sequi, extensio enim Iongissime diifert a potentia passiva, cum nihil nisi situm expvimat ejus, quod jam potentiam passivam habet. Ita candide dicere possum, nihil esse in objectionibus istis quod memorari posse videatur. Et ex adverso, non videre me quomodo substantia nova formaliter oriatur, nisi per nova quaedam substantialia attributa. Mea igitur doctrina de substantia composita videtur esse ipsa doctrina Scholae Peripateticae, nisi quod illa monades non agnovit. Sed bas addo, nullo ipsius doctrinae detrimento. Aliud discrimen vix invenies, etsi animum intendas.

cxxvt

Sbeå fläoffeê au Qeilmig.

Paucis antequam postremas literas Tuas mihi sane jueundissimas acciperem diebus, nescio unde auditione acceperam Te pejuscule valere ; sed falsum fuisse rumorem illum pene persuaserunt et dolorem meum absterserunt Iiterae illae Tuae quae non modo nihil tale indicant, sed potins