Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/21

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

venti, de aliis humanissime sentiunt. Sed ut Te perstare vidi, de cujus acerrimo judicio non poteram dubitare, re mecum expensa, modum reperi conciliandi conscientiam meam cum spe tua. Id enim fateor, tametsi neque ingenium neque doctrinam mihi arrogem, diligentiae tamen laudem ali¬ quando apud aequos censores consecutum. Et quid aliud exspectes a Germano, cui nationi inter animi dotes sola laboriositas relicta est? Re¬ stabat de scriptore deliberare, in quo vires experirer : et ea fuit bonitas Tua, ut, quae nondum occupata restarent, scire me patereris. Ex quibus eos praesertim, in quibus melioris philosophiae specimen edi posset, Tu quoque mihi commendasti, in quo genere, ut ajebas, supersunt Plinius, Mela, rei rusticae Scriptores, Apulejus, Capella, Boetius. Quando vero mihi gratiam delectus fecisti, dicam venia tua, quid congrueaiissimum crediderim caeterae studiorum meorum rationi. Plinius me facile a se ab¬ sterruit; huic opus est viro magno, et quod inprimis necessarium arbitror, medico, cui omnis τῆς ὕλης ἰατρικῆς varietas perspecta est. Nec Georgicos attrectare ausus sum ; nam nisi quis mysteriis oeconomicis penitus imbutus sit, ut nostras artes veteribus comparare possit, quae una est ratio lucem foenerandi scriptoribus istis, operae pretium non fecerit. Elegi ergo, ne Te diutius teneam, Martianum Capellam, usus ingentis autorem, gratum varietate, scientias non libantem tantum, sed intrantem, solum ex super¬ stitibus scriptorem cujusdam Artium liberalium Encyclopaediae. Sed diffi¬ cillimum, inquies, et deformatissimum. Fateor; sed nil est, quod non audeam, Te duce. Addo, si nemo alius jam occupasset, forte ex toto agmine hunc non ideo minus delegissem : ita semper gestii veterum sa¬ pientiam nostri temporis inventis copulare. Quare, quod relictus est hactenus, bonae cuidam fortunae imputo. Sane si cui alii, huic certe necessaria illa, quam cogitatis, orationis analysis; ita perpetuo salebrosus est et horridus et affectator antiquitatis sequioris aevi vitiis incrustatae, ut jure dicere possis, versione latina indigere Martianum. Sed in his ego inque aliis omnibus sequar, Amplissime Domine, judicium Tuum, cujus ope fretus rem tantae difficultatis aggredior. Specimen Tibi mature feram, ut ex ejus emendatione intelligam rectius rationem consilii vestri. Interea vale, et homini Tibi obsequentissimo fave.[1]

  1. Ohne Ort und Datum. Aus dem Inhalt ergiebt sich, daß derselbe wahrscheinlich bald nach Leibnizens Rückkehr aus England (Anfangs März 1673) in Paris geschrieben ist.