Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/26

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

14

fieibnij an $uet.

Cum mihi apud vos agenti subinde doctissimis sermonibus Tuis frui liceret, equidem saepe testatus sum, quanto ardore exspectarem editionem operis praeclari, cujus delineationem quandam apud Te videram, nec dissimulavi, id seculo necessarium, Tibi vero prope uni facile mihi videri’, omnibus philosophiae pariter atque eruditionis praesidiis ultra communem hominum nostri temporis sortem instructo. In qua opinione sum praeclare confirmatus, ex quo opus ipsum videre datum est beneficio Serenissimi Principis mei, cujus maximus est zelus verae pietatis, et incredibilis, nisi praesentibus audientibusque, vis acerrimi judicii. Cujus ea est sententia, qui hujusmodi argumenta tractare velit, non tantum ingenio, sed et doctrina valere debere. Itaque cum primum ex me intellexit, hujusmodi aliquid Te moliri, statim in mandatis dedit, ut liber sibi quam primum afferretur, a quo summa quaeque exspectabat ; neque sane deceptus est. Equidem religionem et providentiam in universum certis demonstrationibus evincere potest etiam, qui obviis tantum experimentis vim illam mentis ordinatricem Conjunxerit, qua omnis philosophi laus continetur. Cum enim omnis causa ex unoquoque effectu suo demonstrari possit, consequens est, DEUM ex primo quoque phaenomeno probari ; probationes autem constat nihil aliud, quam aptas ad connexionem rerum cognoscendam ordinationes cogitationum esse. Sed veritatem christianae religionis ostendere, negotium est multo majus. Agitur enim de corruptione et restauratione generis humani, de gentium discriminibus, de vetustissimis scripturis, quae discussio postulat non tantum philosophum, sed et eruditum, et quidem in utroque summum.

Eruditum autem intelligo, qualis Tu es (quod enim exemplum proponere possim rei praesenti congruentius ?) id est, qui res maximas in orbe cognito gestas, quo usque hominum memoria pertingit, animo complexus est ; in quo genere neminem tibi facile anteponi posse constat. Itaque eruditione praestat, qui coeli terraeque phaenomena admiranda, qui naturae artisque historiam, qui migrationes gentium mulationesque linguarum atque imperiorum, qui praesentem orbis statum, et ut verbo dicam, quicquid non ex ingenio inveniendum, sed ex ipsis rebus hominibusque discendum est, in promlu habet ; et sic quidem philosophia ab eruditione differt, quemadmodum id quod est rationis sive juris, ab eo quod est facti.

Porro etsi non minus theoremata ex ingenio inventa, quam historiae