Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/31

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Obtulit se mihi nuper occasio, qua Illustrissimo Episcopo innotescerem. Itaque ut me illi porro commendes rogo, ac Tibi quoque habeas commendatum. In Geometria (nam et de his quaeris) dudum absolveram opus, quod amicis alicujus momenti visum est. Appello Quadraturam Arithmeticam, cujus corollarium est Trigonometria, quae sine Tabulis quantavis exactitudine perfici possit. Ita tollitur tandem ingens defectus Geometriae, nam problemata multa hactenus resolvi nequeunt, nisi liber Tabularum sit ad manus, quod in itineribus inprimis, et saepe alias, non est in potestate. Manuscriptum Parisiis edendum reliqui, sed obiit qui curam ejus gerere debebat. Ita hactenus jacuit liber; spero tamen resumi posse. Sed haec quidem minuta sunt; Vestra enim maxima in Rempublicam et Ecclesiam merita ego saltem agnoscere ac colere didici. Vale. Dabam Hanoverae ipsis Cal. Aug. MDCLXXIX.


VI.
Leibniz an Huet[1].

Interpellandi novitas post tot annorum cultum, silentio vel amicorum interventu testatum, veniam ut spero reperiet a causa. Forte nuper amicus ad me attulit, quae Burcherus de Volder, clarissimus apud Leidenses Professor, pro Cartesio in censuram Tuam novissime scripsit publice edita.[2] Viri fama, ipsiusque amici desiderium fecere, ut perlegerem solito attentius, visusque mihi est non raro deserere Gartesium, cum defendere videbatur; passim etiam causam instruendo pronuntiandae in Cartesianos sententiae viam planiorem reddidisse. Quae dum annoto in ipsa lectione, subiit mox animum cogitatio, addi his notatis posse tum animadversiones meas in partem generalem philosophiae Cartesianae, ante annos nonnullos in chartam conjectas, tum in auctarii vicem nonnulla a me ad amicos sub-

  1. Leibniz hat bemerkt: nicht abgangen; kondte ihm zugleich schicken mein specimen dynamicum.
  2. Es ist dies de Bolder’s Schrift: Exercitationes academicae, quibus R. Cartesii philosophia defenditur, adversus P. D. Huetii censuram philosophiae Cartesianae. Amstelod. 1695. – Huet’s Censura Philosophiae Cartesianae war im Jahre 1689 erschienen.