Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/41

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Cum ergo saepe disceptationibus illis interessem, quibus Baylianae ratio¬ cinationes ventilabantur, libereque explicarem, quantum a recta ratione ab¬ essent, quae ille acute magis et docte quam vere disserebat, impositum mihi est plus semel a summae inter mortales dignitatis principe, ut scripto complecterer quae dicebam, idque feci eo libentius faciliusque, quod inde a juventute diligenter tractaveram hoc argumentum, quando philosophiae dabam operam, et juris aeterni fontes recludebam. Cumque ita per inter¬ valla diversas quaestiones dissertatiunculis complexus essem, hortati sunt deinde amici, ex quibus nonnulli sunt religionis studio et Theologiae pe¬ ritia clari, ut in unum opusculum componerem omnes, quo pluribus pro¬ desse possent. Cum vero consilium mihi sit pietatem religionemque tueri et dogmata Ecclesiarum Augustanae confessionis in hoc argumento tutissima aptissima- que eam in rem semper visa essent, synopsim quandam brevissimam sen¬ tentiarum mearum, quibus utendum putabam in hac causa, ideo confeci ut oculis judiciisque insignium aliquot Theologorum nostratium subjici posset. Tractationis duae sunt partes, una de DEO, altera de HOMINE. In Deo spectantur magnitudo et bonitas et communia utriusque, in Homine et natura et gratia. Divina magnitudo studiose imprimis contra Socinianos, et Conra- dum Vorstium, aliosque Semisocinianos asserenda est. Consistit autem in tribus potissimum, primordialitate, omnipotentia, omniscientia. Primordialitas duas habet partes, independentiam Dei ab aliis, et omnium dependentiam a Deo. Independentia Dei facit, ut sit necessarius atque aeternus in exi- stendo, quod vocant Ens a se, et ut sit liberrimus in agendo, nec nisi a se ipso ad actiones determinetur. Sed haec independentia non facit, ut tyrannice agat, seu ut stet pro ratione voluntas, aut ut ipsum jus condiderit suo arbitrio per modum legis positivae; haec enim cum sapientia ejus et bonitate pugnarent, de quibus mox dicemus. Dependentia rerum a Deo itidem tum in existendo apparet, tum in agendo. In existendo, dum non modo omnes res a Deo sunt creatae, sed a Deo etiam conservantur, nec male dicitur conservationem ejus esse continuatam creationem. In agendo, dum Deus ad actiones rerum concurrit, easque dirigit,