Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/43

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Hujus quem eligit Mundi cognitio simplex, ipsa decreti eligentis co¬ gnitione addita, transit in Scientiam visionis, quae scilicet omnia actualia, praeterita, praesentia, futura Deus comprehendit. Nec alio opus est praescientiae futurorum contingentium fundamento. A Magnitudine ad Bonitatem Dei progredimur; refertur autem ut veritas ad intellectum, ita Bonitas ad Voluntatem. Voluntas Dei distin¬ guitur in Antecedentem ct Consequentem. Voluntas antecedens est qua Deus (et omnis sapiens pro suae voluntatis objecto) inclinatur ad omne bonum producendum et ad omne malum removendum. Itaque antecedente voluntate Deus vult omnes homines illuminari, sanctificari, salvari. Antecedens voluntas distinguenda est a velleitale, quae in Deum non cadit, distingui etiam debet a voluntate conditionali, quae etsi in Deum cadat, perinde ac scientia conditionalium, tamen nunquam sola est, sed semper adjunctam habet cognitionem et voluntatem absoluti. Deus inter¬ dum non vult actum, sed tantum conatum, veluti cum Abrahamo Isaaci sacrificationem imperavit, tantum obedientiam, non exeeutionem voluit ; sed cum imperat actus virluosos, prohibet vitiosos; revera vult et obedientiam et rem quam imperat. Omnis voluntas Dei antecedens effectum plenum haberet, si omnes voluntatum antecedentium effectus simul stare possent. Cum vero Deus omne bonum velit pro mensura bonitatis quam objectum voluntatis habet, hinc quia non omnia bona simul consistere possunt, fit ut ex conflictu omnium voluntatum antecedentium oriatur Voluntas consequens seu decretoria, sapientiae maxime conformis, per quam oritur, quantum maximum bonum oriri potest. Et ita voluntas quidem DEI antecedens tendit ad bonum, sed consequens ad optimum. Hinc etiam voluntas consequens quam et finalem et omnino absolutam dicere possis, et vulgo decretum appellamus, immutabilis est, semper- que effectum habet, quoniam in hoc decreto formando omnia jam in con¬ siderationem venere, nec ulla amplius ratio nova objici potest.[1]

  1. Am Rande des Manuscripts hat Leibniz bemerkt: Itaque qui decreto aeterno de fu¬ turis usum precum et humani studii utilitatem tolli putant, et sophisma ignavum vete¬ rum renovant, considerare debent, et preces et caetera, quibus nunc movetur Deus ad agendum, jam dudum eundem movisse ad decernendum, cum Menti ejus ante rerum existentiam obversarentur.