Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/46

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

34

Einleitung.

sent, melius justitiam impediendo peccatum, melius bonitatem impediendo miseriam ostendebat.

Ita Justitiam Dei (cujus summus gradus est Sanctitas) asseruimus in antecessum, etsi non ex sola bonitate, sed ex bonitate et sapientia combinatis nascatur, cum scilicet bonitas ad substantias alias intelligentes refertur. Itaque pertinet ad Communia Magnitudinis et Bonitatis, de quibus nunc agendi locus est.

Justitia ergo Dei res arbitraria non est, sed ex aeternis sapientiae regulis Huit, nec Deus omni jure solutus est, ut possit punire innocentem. Licet enim superiorem non habeat, ipse tamen satisfacit sibi. Huc etiam ea pertinent, in quibus simul de concursu Dei et bonitate agitur, et inprimis de concursu ad peccatum, qui negari non potest, nisi peccati realitas a Deo independens dicatur ; idem tamen Sanctitati divinae pugnare videtur, cui nihil magis contrarium est quam peccatum. Sed non male jam Augustinus notavit, formale peccati in privativo consistere. Privatio autem est ex limitatione creaturarum, quae facit ut cognitio earum non sese ad omnia porrigat, et ut voluntas earum, quae ad summum bonum, hoc est ad Deum tendere debebat, in inferioribus consistat. Comparatione rem illustravi secundi fluminis, navim deferentis, quae tanto fertur tardius, quanto est oneratior. Ut ergo causa motus a flumine est, sed tarditas ab onere, ita quod perfectionis, virtutis, vigoris boni inest rebus, a Deo est, sed contrarium fluit a recepti vitate, hoc est ab originali limitatione creaturarum, quae saepe tandem in peccatum prorumpit, cum scilicet amore praepostero rebus adhaeret anima, Deo neglecto, noxiaque inertia impetum divinitus impressum resistendo infringit. Caeterum cum scriptura indurare Deum ait, similesque ei attribuit in peccatum influxus, hoc tantum innuitur, hominem divino permissu circumstantiis objici in rerum serie comprehensis, quibus illi occasio nascitur peccandi aut in peccatis perseverandi vel proficiendi, Divinam autem providentiam non passam ut circumstantiae mutarentur : neque enim Deum suae sapientiae deesse aequum erat, ut homines peccatis quasi per vim eximerentur : quin ille justo in eos judicio usus est, ipsaque mala ita adgubernavit ut maxima bona obtineret. Ita Deo quadam loquendi ratione ascribitur quod debetur seriei quam Deus justissimo decreto elegit. Nempe ex combinatione etiam Sapientiae et Bonitatis electio optimae rerum seriei nata est, adeoque harmonia mirifica et ftepix<oprj9tç omnium