Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/48

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

36

Einleitung.

Hoc lapsu omnes posteri sunt involuti, quoniam animae eorum, sed nondum rationales, in Adamo labem contraxerunt, quae in anima rationali deinde peccatum originale appellatur, quo vires humanae praesertim in rebus ad Deum pertinentibus mire sunt labefactatae. Dici autem potest omnes animas peccato originali infectas aeque malas esse, sed non simili modo, aliis ad aliud vitii genus magis inclinantibus. Itaque neminem habere cur prae alio glorietur. Peccatum tamen originale nullo accedente actuali (nempe ante rationis usum defunctis) ad damnationem sufficere, quod quibusdam visum est, asseverare non ausim !

Nunc videndum quid in natura corrupta virium supersit, seu quae sint reliquiae imaginis divinae : Eae in duobus consistunt, Lumine intellectus et libertate voluntatis.

Lumen intellectus componitur ex ideis innatis incomplexis, et notitiis innatis complexis, per quas nobis, si modo attenti simus, recte ratiocinari posse datum est. Licet enim ideae veritatesque in nobis latentes non slalim sint in promlu, meditando tamen ex mentis nostrae penetralibus erui possunt. Huc perlinent veritates necessariae a sensuum testimonio independentes.

Etsi autem hoc Lumen naturale Legem Dei aeternam cordibus inscriptam contineat, non tamen ad nos Deo reconciliandos sufficit. Libertas voluntatis consistit tum in eo ut sponte, tum ut deliberato agamus, nec necessitemur ad decernendum, sed lanium inclinemur. Etsi autem futura contingentia adeoque et liberae hominis actiones, tum ex natura sua, tum ex praevisione divina sint determinatae veritatis, aliud tamen est certitudo, aliud necessitas. Et licet necesse sit evenire, quae Deus praevidet, haec tamen necessitas, cum nonnisi hypothetica sit, contingentiam et libertatem non tollit.

Nec divina praeordinatio libertati obstat, Deus enim videns inter possibilia hominem libere agentem, eique existentiam decernens, naturam rei adeoque libertatem actionis non immutat.

Et licet omnis effectus determinetur ex suis causis, earumque praedispositionibus, ita ut semper ratio aliqua subsit, cur potius existât quam non existât, atque adeo non detur casus indifferentiae aequilibratae, ubi omnia se eodem modo habeant utrinque, rationes tamen quibus determi¬