Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/16

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

C. PLLNII CÆCILII
SECUNDI
PANEGYRICUS,
NERVÆ TRAJANO
AUGUSTO DICTUS.
Séparateur


I. Bene ac sapienter, patres conscripti, majores instituerunt, ut rerum agendarum, ita dicendi initium a precationibus capere ; quod nihil rite nihilque providenter homines sine deorum immortalium ope, consilio, honore, auspicarentur. Qui mos cui potius quam consuli ? aut quando magis usurpandus colendusquc est, quam quum imperio senatus, auctoritate reipublicæ, ad agendas optimo principi gratias excitamur ? Quod enim praestabilius est aut pulchrius munus deorum, quam castus, et sanctus, et diis simillimus princeps ? Ac, si adhuc dubium fuisset forte casuque rectores terris, an aliquo numine darentur, principem tamen nostrum liqueret divinitus constitutum. Non enim occulta potestate fatorum, sed ab Jove ipso coram ac palam repertus est ; electus quippe inter aras et altaria, eodemque loci quem deus ille tam manifestus ac praesens, quam coelum ac sidera, insedit. Quo magis aptum piumque est, te, Jupiter optime maxime, antea conditorem, nunc conservatorem imperii nostri, precari ut mihi digna consule, digna senatu, digna principe contingat oratio ; utque omnibus quæ dicentur a me libertas, fides, veritas constet ; lantumque a specie adulationis absit gratiarum actio mea, quantum abest a necessitate.