Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/18

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

II. Equidem non consuli modo, sed omnibus civibus enitendum reor, ne quid de principe nostro ita dicant, ut idem illud de alio dici potuisse videatur. Quare abeant ac recedant voces illæ, quas metus exprimebat ; nihil quale ante dicamus, nihil enim quale antea patimur ; nec eadem de principe palam quæ prius praedicemus, neque enim eadem secreto loquimur quæ prius. Discernatur orationibus nostris diversitas temporum, et ex ipso genere gratiarum agendarum intelligatur, cui, quando sint actæ. Nusquam ut deo, nusquam ut numini blandiamur. Non enim de tyranno, sed de cive ; non de domino, sed de parente loquimur. Unum ille se ex nobis, et hoc magis excellit atque eminet, quod unum ex nobis putat, nec minus hominem se quam hominibus præesse meminit. Intelligamus ergo bona nostra, dignosquenos illis usu probemus ; atque idenifdem cogitemus quam sit indignum, si majus principibus præstemus obsequium qui servitute civium, quam qui libertate lætantur. Et populus quidem romanus dilectum principum servat ; quantoque paullo ante concentu formosum alium, hunc fortissimum personat ; quibusque aliquando clamoribus gestum alterius et vocem, hujus pietatem, abstinentiam, mansuetudi- nem laudat. Quid ? nos ipsi divinitatem principis nostri, an humanitatem, temperantiam, facilitatem, ut amor ct gaudium tulit, celebrare.universi solemus ? Jam quid tam civile, tam senatorium, quam îîfud additum a nobis Optimi cognomen, quod peculiare hujus et pro- prium arrogantia priorum principum fecit ! Enimvero quam commune, quam ex æquo, quod a felices nos, felicem illum » prædicamus, alternisque votis, « hæc faciat, hæc audiat, » quasi non dicturi nisi fecerit,