Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/131

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

HISTORÏARUM LIBRO VIII.


A Rex tantas illuviones ultra perferre sufficeret repedavit Londoniam operâ cassatus, confectus molestiâ.

Igitur turri quam obsederat Duci redditâ prpperavit exhilaratus ad id pro quo venerat scilicet ut castro de Wallingford jam fame perituro succurreret. Congregatâ igitur militum copiâ quae victualibus inferendis castro Wallingford esset subsidio, prosperavit Deus et hoc incœptum tranquillum iis largiens effectum. Et jam Dux validissimus omiii militiâ quae sibi adhaerebat coadunatâ, obsedit castellum de Craumers rem arduam et insestimatam laudabiliter incipiens, cinxit castellum Regis et exercitum suum vallo maximo, ut suis egressus tantùm pateret per castellum de Wallingford obsessis verô nullus permitteretur exitus. Quod Rex audiens tunc prorsùs omnibus copiis suae ditioni pertinentibus agglomeratis, Duci supervenit terribilis. Terrore tamen nullo Dux perB motus, licèt impar copiis esset Régi, vallum quod exercitui suo fuerat pro munimento statim dejici jussit et obsidionem relinquens aciebus dispositis contra Regem splendidè processit. Videns igitur inopinatè regalis exercitus acies hostium ordinatas in facies suas exurgentes, timuerunt valdè. Rex autem nullo timore compressus suorum quoque turmas castrorum terribiliter dispositas progredi jussit. Insurrexerunt autem Proceres immo proditores Anglise de concordia inter eos agentes, nihil tamen magis quàm discordiam diligentes. Sed bellum committere nolebant quia neutrum exaltare volebant ne, altero subacto alter iis liberè dominaretûr sed semper alter alterum metuens, regiam in eos potestatem exercere non posset. Inducias igitur inter se Rex Duxque constituerunt, coacti nolentes uterque proditionem suorum comperientes. Locuti sunt postea Rex solus et Dux solus, amne interposito, de pace perpetuâ inter C eos constituenda de proditione Procerum suorum anxiè conquerentes inter se. Prselibatum est illud pacis negotium sed tamen in aliud tempus dilatum est (a). Nondùm igitur sopitâ discordiâ cum ad sua remeassent diluculum felicitatis Duci magno serenissimè comparuit. Suos etenim hostes immanis,simos et summâ potentiâ prœditos, filium scilicet Regis Eustachium et Simonem Comitem de Northamptune, Dei providentiâ nihil tale metuentes in eodem demolivit tempore. Undè virtus et spes omnium ei rebellantium ex improviso emarcuit eventu uterque juvenis eodem morbo eâdem deperierunt hebdom.adâ. Sepultus est Simon Cornes apud Northamptune plenus omnium quse non licebant omnium quœ non decebant. Sepultus est filius Régis in Abbatia, quam mater ejus fundaverat apud Feveresham (b) militiâ quidem probatus sed in ea quse Dei sunt obstinatus rectoribus Ecclesiarum durissimus, persequentibus eam D devotissimus. Extirpatis igitur hostibus Henrici dilecti sui fortissimis, jam Deus ipse tranquillitatem regni ipsius prseparabat benignissimè. Tertiam igitur obsidionem congessit circa castellum de Stanford. Captâ statim urbe rebellantes ei qui turri inerant, nuncios Regi miserunt, auxilium inclusis poscentes. Rex autem obsederat castellum de Gipeswig quod Hugo Bigot. contra eum tenebat cujus obsidionem cùm nollet dimittere nec inclusis auxilium impendere, redditum est castellum Henrico Principi magno sed et castellum quod Rex obsederat, Regi redditum est. A Stanfordia Dux Norman- (a) Paci nimirùm obsistebat, teste Gervasio Dorobernensi « Eustachius Regis filius et Ducis semu»

lus, [ qui vehementer indignans, patrem de

» pace initâ corripuit et sic furibundus a curia » recedens patrem dereliquit, omnemque vasta» turus patriam Cantabrigiam petiit proposuerat » enim animo nec sacris locis, nec Sanctorum » prsediis fore parcendum. Undè cùm B. Ead»

mundi petisset Cœnobium ibidemque reve»

rènter exceptus et splendidè refectus, cùm pe» titam pecuniam in satellites suos erogandam

» non accepisset furibundus abscessit, et in die » S. Laurentii circumquaque, et maximè S. Ead» mundi messes praedari prœcepit, et in castrum » suum quod ibi erat proximum deduci. Sed cùm » ad mensam, ut in scriptis legimus, pransurus » sedisset, ad primum edulii gustum insanus ef» fectus, miserabiliter interiit, et pro contumacia » Martyribus illata diras mortis pœnas exsolvit ». Apud R. Twisden, col. 1374.

(b) « Magnam seminandœ pacis occasionem in-

» quit JoannesBrpmtonapud R. Twisden, col. 1037, » causâ sui de medio ablati relinquens ; nam eo » superstite, partes uniri non poterant, tum prop» ter juvenilem ejus acrimoniam, tum propter

» Regis Franciae fiduciam, quam ex affinitate con» traxerat, eô quod sororem suam in uxorem

» duxerat. Utroque autem pacis impedimento per » unius hominis mortem sublato ’confestim viri » pacifici de pace suadenda et formanda cœpe» runt propensiùs cogitare. Exulceratus autem Rex » in morte filii sui, -qui sibi succedere sperabatur, 1 » vocem suadentium pacem solito patientiùs au» diebat. Dux autem prudentum consiliis inclina» tus, ut honesto et solido fœderi ambiguos casus » postponeret, gratanter acquievit ». Supererat Stephano Regi junior filius Willielmus, qui contentus paternis possessionibus tam in Anglia quàm

in Francia, 1 paci acquievit, ac jubente patre, clientelam Duci professus est. Is rediens a Tolosana expeditione 1 anno 1159 morti occubuit

teste Radulfo de Diceto.