Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/190

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX GUILLELMI NEUBRIGENSIS


Al, non diu.

  • An. 1158.

Cap. 9.

An. 1159.

Al.

exuerat.

Corr.

Adriani.

ex qua fructuum utilitas proveniret. Cùmque idem mœrore contabesceret et A nunc fratris duritiem, mine fortunœ cum gemitu accusaret invidiam ; felicior eum subito exhilaravit eventus. Cives enim prœelarœ urbis Nannetensis certum vel in quo sibj complacerent dominum non habentes ejus industriâ et strenuitate invitati eum sibi in verum certumque dominum elegerunt atque accersito civitatem cum adjacente provincia tradiderunt (a). At nondum hac felicitate functum, mors immatura sustulit moxque eamdem civitatem Comes Richemundensis [Conanus] qui tune transmarinse Britanniœ magna ex parte prsesidebat, tanquam verus possessor intravit. Quibus auditis Rex, dato mandato Richemundensem Comitatum fiseo applicari illico ex Anglia in Normanniam transfretavit et civitatem Nannetensem tanquam jure fraterno successionis reposcens, eumdem Comitem magni apparatûs terroribus ita perstrinxit atque infregit ut vix tepidè obluctari conatus civitate resignatâ insistentem B placaret.

Anno [ Regis Henrici vi ] Adrànus Papa naturœ debitum (b) solvit quo sublato Cardinales in Smnmi Pontificis electione discordes Ecclesiam sciderunt et ut in se mutuo partes sévirent, in orbe quoque terrarum vinculum ecclesiasticse pacis ruperunt. Et quidem pars major saniorque in Rollandum ejusdem Ecclesiae CanceBarium virum religiosum et litteratum concordans eumdem ritu canonico consecravit. Pars vero nonnulla, et ferè nulla in Octavianum nobilem virmn conveniens eumdem divinum non verita judicium, execrationis elogio maculavit. Uterque in àlterum excommunicationis et damnationis sententiam promulgavit uterque partem suam Ecclesiarum et nobilium personarum favoribus munire curavit. Ule Alexander dictus est, juxta causae meritum victor futurus iste= nomine et fallaci omine Victor dictus C est, victi dedecus habiturus. Poterat sanè scissura illa cito resarciri, poterat multitudini paucitas cedere atque uniri nisi Fredericus Imperator veteri odio Rollandi (c) Alexandrpm non ferens partem Octaviani tuendam fovendamque modis omnibus suscepisset. Denique suœ ditionis Episcopos, scilicet ïtalicos et Teutonicos, prœcepit Papiam convenire, tanquam ad discussionem et examen cujusnam partis merita prseponderarent re autem verâ ut Alexandri parte depressâ, partem alteram approbantes, dicti Victoris prœmaturam victoriam celebrarent. Illustres quoque Francorum et Anglorum Reges omnibus modis sollicitare curavit ut ad perpetuandani amicitiam mutuam sibi in hac parte concordes existèrent. Illi vero inflexi sententiâ cautè suspensà, donec rei tam scrupulosse pleniùs veritatem agnoscerent ; celebrem et ipsi ex utroque regno Episcoporum et nobilium, loco et tempore congruo conventum fe- D cerunt (d). Aderant a parte Oetaviani duo principales ejus complices qui ejùs fuerant electores schismatisque auctores, Guido scilicet Cremensis et Joannes de S. Martino Cardinales nam Imarus Tusculanus Episcopus manus illi execrationis ausus imponere jam vitaverat hominem. Aderant et a parte domini Alexandri tres Cardinales scilicet Henricus Pisanus Joannes Neapolitatius et Guillelmus Papiensis. Surgens ergo ille Cremensis in conspectum Regum et Prsesulum coram universa quae convenerat multitudine Qeri et populi, pro parte (a) Anno item 1156 vel 4157 ante Quadragesimam, Nannetensem Gaufridus adeptus est Comitatum, ex dbrouicis Britannicis, ejusque occasus ibidem anno 1158 illigatur.

(b) Adrianus IV. an. 1159, Kal. Septembris vitâ functus est, et pridie Nonas ejusdem mensis Cardinales de eligendo successore convenerunt.

(c) Praedpuam quae movebat Imperatorem adversùs Rollandum narrat causam Dodechinus his

verbis Anno, inquit, 1156, Fridericus Imperator Agnetetn Principis Burgundiœ filiam duxit, repudiatd légitima uxore apud Constantiam unde in Ecclesiagravàsimum ortumestschisma. Ad annum 1159

Adrianus Papa Imperatorem pro conjugii dissidio excommunieare disposuerat sed mense Octobri morte

pree ventus est. Pro quo duo constitua sunt, id est, Rolandus Alexandri’ sententiam approbans, et Octavianus cognominatus Victor, Imperatori plurimùm f avens. Abbas autem Uspergensis et Radevicus silent hanc primariam simultatis scatebram.

(d) Tolosanum intelligit Auctor Concilium sub finem anni 1161 habitum, in quo duo Reges quod priùs in gratiam Alexandri seorsim apud Novummercatum et Belloyaci constituerant junctis manibus confirmarunt Hujus etiam Concilii disertam mentionem facit Gerhohus Reicherspergensis Prœpositus, Ifb. i, de Revelatione Antichristi, a Labbeo laudatus, T. X. Concil. col. 1406 « Interim, » inquit, dum hœc scribimus, ecce alii ac novi » rumores per certos internuncios advolitant, in » occiduis partibus, regno videlicet Franciae, » civitate Tolosa celebratum esse Concilium, » cui centum Patres inter Episcopos et Abbates » interfuerunt, una cum Regibus Francise et An» gliae, quorum studio iidem Patres convocati » convenerunt ubi et Octaviani quem Victorem » dicunt, simul et Alexandri Papse atque Impera» toris Augusti Friderici, neenon et Regis Ris» paniœ Legati aderant. Illic sanè utriusque partis » defensoribus sufficienter auditis, cidem Con» cilio tandem in Alexandrum complacuit ; Octa» vianus verô, qui et Victor, ab univer’so Con» cilio cum suis principalibus defensoribus ex» communicatus est. »

sua